30:76 go viva nobis in hac historia repraesentetur: ut si nos ab iis quibuscum vel sanguine vel necessitudine aliqua iuncti sumus premi et affligi aliqua ratione contigerit, ne novum et isolens id nobis videatur, aut aegre feramus, quandoquidem ea fuit omnium saeculorum consuetudo. Caeterum hic etiam observa, Deum fecisse promissa, quum Saulem elegit, suoque populo regem praefecit, nempe fore illum populi assertorem. Nam etsi non erat istud regnum Saulis, id quod Deus decreverat, quemadmodum deinceps videbimus: tamen illud partim ratum fecit, quum fortunavit, et malum in bonum vertit. Merebatur enim populi petulantia ut Saul tyrannidem in ipsum exerceret, et in horrendam aliquam confusionem deveniret. Sed Deus admiranda et inaestimabili bonitate Saulem voluit cum populo benigne et mansuete agere, donec verum regem a se destinatum Davidem suscitasset: ut populum ostenderet vere in librum vitae ascriptum, et in spem regni illius aeterni vocatum, quod in Domino nostro Iesu Christo patefactum est. Iam vero procidamus ete. HOMILIA LL CAP. XY. 1. Et dixit Samuel ad Saul, me^ misit Dominus ut ungerent te in regem super populum eius Israel, nunc ergo audi vocem Domini. 2. Haec dicit Dominus exercituum. Recensui quaecunque fecit Amalec Israeli, quomodo restitit ei in via cum adscenderet de Aegypto. 3. Nunc ergo vade et percute Amalec et demolire universa eius: non parcas ei, sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum. 4. Praecepit itaque Saul populo, et recensuit eos quasi agnos ducenta millia peditum, et decem millia virorum Juda. 5. Quumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente. 6. Dixitque Saul Cinaeo: Abite, recedite, atque discedite ab Amalec ne forte involvam te cum eo, tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel, quum anscenderent de Aegypto. Et recessit Ginaeus de medio Amalec. 7. Percussitque Saul Amalec ab Hevila, donec venias ad Sur, quae est e regione Aegypti. Insignis explicanda nobis historia sequitur, in qua contemplemur quantopere salus ecclesiae Deo cara sit: et vicissim, quanta cura et studio nos oporteat incumbere in mandatis Domini sine contradictione implendis: ut licet nostri sensus abhorreant, tamen ipsius voluntati satisfaciamus. Intoleranda enim arrogantia illa est, quum mortalis audet adversus creatorem obloqui: et sibi aliquam