23:76 a culpa homines, ut poenam retineat, pro iudicii rigore eam sumpturus, saltem temporalem Sed qui poenas exigi putarunt in compensationem, praeposteri fuerunt iudiciorum Dei interpretes. Neque enim quid meriti sint fideles, in ipsis castigandis Deus reputat, sed quid illis in posterum utile sit: ac medici potius quam iudicis partibus fungitur. Plena igitur non dimidia est absolutio quam filiis suis impertit. Quod receptos in gratiam nihilominus punit, eiusmodi castigatio medicinae usum habet in futurum tempus, non autem commissi peccati vindicta proprie censeri debet. Si rite consideremus quantus sit humani ingenii torpor, quanta deinde lascivia, quanta contumacia, quanta levitas, et quam facilis oblivio, non mirabimur in eo subigendo Dei austeritatem. Si verbis admoneat, non auditur: si addat verbera, ne sic quidem multum promovet: ubi audiri contingit, caro nihilominus proterve calcitrat. Lascivia deterior est obstinata illa durities, quae data opera se Deo opponit. Si quis ea sit mansuetudine praeditus, ut Deo morem gerere non detrectet: tamen post unum peccatum admissum, elapsus e Dei manu, mox eodem recidet nisi violenta manu retrahatur. Quare tenendum est axioma generale, miserias omnes quibus subiecta est ac obnoxia hominum vita, necessaria esse exercitia, quibus nos Deus partim ad poenitentiam sollicitat, partim ad humilitatem erudit, partim reddit in posterum cavendis peccati illecebris cautiores, et magis attentos. Donec revertaris. Clausulam miserae vitae mortem fore denunciat: ac si diceret, per varias et continuas malorum species Adam ad extremum malorum omnium tandem venturum. Ita impletum fuit quod ante diximus, statim a die transgressionis inchoatam fuisse Adae mortem. Nihil enim aliud esse potuit maledicta hominis vita quam mortis initium. Sed ubi contra serpentem victoria: si mors extrema occupat? Neque enim aliud sonant verba quam opprimendum a morte esse hominem. Ergo evanescit promissio nuper data, quando Adae nihil a morte sit reliquum: adde quod spes recuperandae salutis perquam tenuis et obscura data erat. Equidem non dubito quin ista verborum fulmina graviter afflixerint iam deiectos alioqui moestitia animos: sed quum subita clade attoniti, non autem peccati notitia vere perculsi forent: non mirum est, Deum magis in poenarum commemoratione insistere : ut validius eos quasi repetitis ictibus contundat. Quamvis obscura per se et debilis sit consolatio: fecit Deus ut ad spem eorum fulciendam, ne prorsus eos obrueret malorum gravitas, sufficeret. Interea multiplici malorum congerie ipsos deprimi oportuit, donec veram et seriam poenitentiam Deus exprimeret. Caeterum quamquam hic ponitur mors quasi ultima linea, id referri ad hominem debet, quia in Adam nihil praeter mortem reperietur: sed