20:76 superest disceptatio. Nos vero Christi capaces negamus esse quos diabolus mancipatos tenet et in quibus sedem habet. Neque tamen interea reiicimus loquendi formam: sacramento tenus ab illis Christum recipi, modo ne praeposteri interpretes Augustini verba depravent, quibus sacramentalis esus est substantiae perceptio absque gratia: quod insipidum commentum Augustino incognitum fuit. Ratio quam adducunt, ut infirma est, nullo negotio refellitur. Christum venisse obiiciunt, non modo electis in salutem, sed reprobis in iudicium. Nempe sicut evangelium odor est mortis in mortem pereuntibus (2 Cor. 2, 16) non receptum sed reiectum. Quis enim fando unquam audivit mortiferam esse Christi perceptionem ? Quod si incredulis damnationis materia est Christus, quia ab ipsis respuitur, non video qui conveniat, eius carnem recipiendo damnationem sibi accersere. Excipiunt, esse nihilominus bbseratos ne admittant eius gratiam. Terum ut sibi fidem adstruant, inprimis commentum istud probare necesse est, eos qui sunt a Christo alienissimi comedere eius carnem quasi exanimem et omni sua virtute orbatam et vacuam. Fideliter et absque fuco exposui cur tam hostiliter hodie nobiscum decertent qui se iactant esse Lutheri discipulos. Qua eadem de causa Philippum Melanchthonem virum ob incomparabilem rerum optimarum scientiam, summam pietatem aliasque virtutes aetatum omnium memoria dignum, quem sibi magistrum esse antehac professi sunt, nunc diris et exsecrationibus mortuum devovent. Ac mirum est, ut sibi favorem acquirant, tam superbe Augustanae confessionis patrocinium obtendere, cuius autor ipse maxime idoneus et fidus debuit esse interpres* Turbulentos rabulas intelligo, apud quos neque humanitas neque pudor ullus viget. Nam qui excellunt in illa parte aliquanto modestius sibi temperant. Et tamen iure conqueri mihi licet quosdam illiberaliter agere, dum nomen meum, quod germanica lingua impetiverant, in latino libro expungunt. 3) Hoc quidem surdo maledicere est. Terum illis omissis ad tumultuosos clamatores redeo, qui fere similes sunt phreneticis Zelotis, quorum apud Iosephum fit mentio,4) quorum intemperie accensum fuit funestum bellum quo consumpta fuit Iudaea. Nullum atrocius reperiunt maledictum, quo tuam Celsitudinem incessant, illustrissime Princeps, quam nomen Calvinismi. Unde vero tanta odii in me acerbitas, non obscura est coniectura. Nam quum victoriae eompendium in eo positum esse duxerint, si oppresso et sepulto causae statu perstringerent simplicium oculos, nihil mirum si urantur, discussas esse ignorantiae nebulas in qui- 3) Alludit ad Merum. Cf. N. 3956. 3968. 4) In margine legitur: de bello Iudaico 1.14 et 5 (sic).