15:76 Quod autem ad res nostras pertinet, novi nihil habeo quod ad te scribam, nisi hoc unum, Franciscum illumMartoraeum,2) qui Michaeli3) apud Neocomenses successerat in pago 8. Blasii4) diem suum obiisse. Sampaulinus5) illuc proficiscens hac iter fecit, nullo ex fratribus praeter unum D. Viretum salutato, quem ipsum etiam perfunctorie invisit. De Orbae negotio optime speramus. Caetera coram, ut spero. Bene vale, mi pater. Dominus Iesus tibi indies magis ac magis benedicat teque ecclesiae suae diu incolumem conservet. Lausannae vj Idus Martii. Theodorus Beza filius in Domino tibi addictissimus. D. Normandium, Stephanum et caeteros amicos cupio ex me salutari. 1927. WHITINGHAMUS ') CALVINO. Epistolam Calvini olim JDryandro missam ut inde ad Melanchthonem perferretur nuper Argentorati reperit et iam Wittebergam missurus est. (Ex autographo Ood. Genev. 109, fol. 170.) Illustrissimo ac optimo ecclesiae orthodoxae doctori D. Ioanni Calvino Genevae. Quum decimum iam diem Argentinae navigandi opportunitatem exspectarem, ac diligenter curioseque in illos homines inquirerein quorum de doctrina excellenti et multum et saepe ante audiveram, in- 2) N. 1582. 3) Muloto? 4) Me iterum scripsit: successerat. 5) N. 1677. 1758. 1789. 1927.1) Guil Whittingham, Gulielmi Esq. of Holmeside (Gheshire) filius, natus 1524 et Oxonii literis imbutus, post accessum Mariae reginae Francofurtum venit, postea Genevam, ubi Calvini sororem Catharinam duxit uxorem. Cum Knoxo amicissimo, Goodmano et quibusdam aliis biblia Genevensia anglice vertit, item complures psalmos metrice. Knoxi fuit successor in ministerio apud exsules Anglos Genevae degentes. Teste diario Senatus a. 1560 d. 30. Maii, quum in patriam reverteretur, literas publicas de officio bene praestito accepit. Postea praefationem scripsit in Goodmani libellum. Obedwnce to superior Power, in qua muliebre imperium detrectabat, unde Elisabethae reginae gratia excidit Factus tamen est a. 1563 Decanus Durhami et obiit 1579. (M'Crie, Life of Knox. I. 418. Zurich Letters IL 764.)