11:76 experturus quos semel tanta cribravit violentia, qua demum per potentiorem ipso fortiores atque cautiores evaserunt. Haec autem sic expedita supervacuum esset scribere. Multa sunt alia longe maioris ponderis ac periculosiorem portendcntia exitum, nisi Dominus populi sui misertus ea averterit quae intempestivum sane scribere videtur. Peculiaria vero, et quae tibi communicata esse cupiam, Farello nostro literis aut ipse coram lubenter indicavissem, si istuc profecturum praescivissem. Atque utinam id saltem remissionis aliquando nobis concedat Dominus, ut te et strenuos verbi Dei ministros qui istic sunt invisere liceat, cum quibus unum quod D. Capitoni semel exserui rursus conferrem. De praxi medica loquor quae a sacrorum studio, quibus lubentissime totus incumberem, mire me avertit, animum angit et mentem atque memoriam ita retundit ut hebetiorem reddat. Nimirum omnibus perpetuo expositus, quumque imperitiam meam per tam varias distractiones resarcire non licet, assiduis rerum medicarum revolutionibus eo maiore animi anxietate velut in pistrinum dedor, empiricum agere coactus magis quam rationalem medicum. Et quia, nescio quo nisi Domini consilio, satis feliciter succedit, eo plures confluunt quotidie. Corporis quidem molestias et labores alioqui devorare non renuo, quum ad tuendam valetudinem mihi necessaria sit vel violenta exercitatio, verum potiora sectari dona cupio, totumque verbi ministerio me committere derelictis mensis. Utrique vero satisfacere, tantum abest ut in me situm agnoscam, ut unum alteri nunquam non detrahat et paene obsistat. De me loquor, cui quam curta sit suppellex et in sacris et in re medica non solum nosco sed et erubesco, malens uni diligentius incumbere quam sic invitum ad duo mihi impossibilia adigi. Nolim tum quidquam meo marte aggredi, sed id exsequor quod tuo ac piorum fratrum consilio probatum fuerit, licet in hac manens ecclesia id praestare esset difficile, migrare autem alio nunquam velim citra legitimam vocationem, quamvis id multum cupiam. De mutuo nostro negotio nihil aliud scribere valeo quam quod nuper scripsi. Non solum venalium librorum reliquias distrahere non possumus, sed et fratres aliquot multos reddiderunt quos non indicato pretio sibi selegerant, neque pretio a Michaele praescripto vel paulo vilius emere volunt. Ego vero mea pecunia iuxta indictum ab eo pretium iam ferme exsolutos retinere malui, quam sic necessarios ac utiles libros fere pro nihilo tradere. Quum autem dederit Dominus, quod iustum fuerit adhuc mittam. Antapocham 10 \/ quos primum miseram detrivi, ea contentus quam universalem postremo misistis. Nec existimate eam alia ratione a vobis petitam, nisi ut totius huius expeditionis absolutionem et testiinoniales literas vel in inditio mihi at-