8:75 75 DE SCANDALIS. 76 adversarii, dum eam dissolutae licentiae insimulant, propterea quod tam atrocibus malis corrigendis [pag. 97] legitimum coniugium permittat. Rumpantur licet, qui coactum papalis cleri caelibatum ementitis laudibus ornare non cessant, in maxima tamen parte foedissimam omnis spurcitiae abyssum esse constat: in iis autem qui continentes videntur, nihilominus impuram lacunam1) esse dico. Talibus scilicet, quum occultib libidinum flammis, tum manifestis flagitiis diabolicam illam audaciam ulciscitur Deus, quod contempto coniugii beneficio, instar gigantum babylonicas moles exstruunt, quibus naturam et Deum expugnent. Atque ita fieri oportuit, ut saltem discerent homines, eam demum esse veram castitatem, quam nobis Dei regula praescribit. Nos autem quia belluinas lascivias, quarum nullus est modus in papatu, cohibemus fraeno coniugali, proposita carni libertate, modestiam omnem solvere dicimur. Et quid mirum: quum et Christo et Paulo simile quiddam exprobratum fuerit: ac si data opera legis iugum solverent, ut sua hominibus voluntas pro lege e≪set? Neque enim tam sollicite purgarent .suam doctrinam a calumniis, nisi hostium improbitate et virulenta protervia coacti. Caeterum, quicunque sunt sanabiles, eos brevi ista excusatione placatos esse confido, ne scandalum sibi ex tam levi frivolaque materia fabricent. Habet istud quoque aliquid coloris: doctrinam nostram cum vetustate et saeculorum omnium consensu pugnare. Itaque in eo se maxime papistae iactant2) praesertim ubi inflatis tibiis alta illa patrum et ecclesiae nomina insonant. Quoniam satis notum est, quam odiosa sit et suspecta in religione novitas, imperitos a doctrina nostra absterrent eiusmodi praetextu. Et fateor certe, si quidquam novum afferatur, minime esse audiendum. Sed huius criminis nulla [pag. 98] melior est aut certior purgatio ) quam quod nihil recipi volumus, nisi claris solidisque scripturae testimoniis probatum. Atque in hoc bobus et asinis, qui praesepe saltem suum agnoscunt, stupidiores esse papistas apparet: qui quum novitium sibi Deum fabricaverint, ita unum, verum et aeternum obliti sunt, ut nulla illis coelestium oraculorum antiquitas sapiat. Excipiunt tamen scripturam falso a nobis obtendi, qui totum veteris ecclesiae consensum evertere conemur. Trita quidem inter eos calumnia, sed tam putida, ut in eius refutatione multum temporis consumere pigeat. Deinde ad eam rem longum volumen necessarium esset. Et libri nostri abunde testantur, si veterum quaerantur suffragia, illis causam nostram adiuvari magis quam premi. Quum satis constet nihilo 1) une caverne d'ordures secrettes. 2) les papistes en savent bien faire leurs choux gras.