5:75
DE
CLEMENTIA
Admittis
muliebre
consilium]
Verba
sunt
Liviae
Drusillae
Augustum
compellantis,
et
verecunde
excusantis
hac
praefatiuncula,
quod
mulier
seriis
consiliis
se
immisceat.
Ad
hunc
modum
Porcia
apud
Plutarchum
Brutum
alloquitur:
Scio
muliebrem
naturam
fragilem
esse
ad
arcana
ferenda.
Sed
est,
o
Brute,
vis
quaedam
et
bonae
educationis,
et
optimae
consuetudinis,
ad
ingenium
mihi,
et
Catonis
esse
filiam,
et
Bruto
coniugem
datam
esse.
Livius
belli
Macedonici
lib.
IV.
in
oratione
Catonis
:
Maiores
quidem
nostri
nullam,
ne
privatam
quidem
rem,
agere
foeminas
sine
autore
voluerunt;
in
manu
esse
parentum,
fratrum,
virorum.
Quamobrem
vehementer
obiurgatur
Iuno
a
Iove
quod
se
audacius
in
seria
deorum
consilia
ingereret.
Iliados
lib.
I.
Salvidenum
Lepidus
sequutus
ess]
Is
est
Q.
Salvidenus,
cui
classem
Augustus
commisit
oppugnaturus
terra
marique
Sextum
Pompeium,
in
magnis
honoribus
habitus,
et
ad
consulatum
iisque
provectus
liberalitate
Augusti:
quem
nefaria
contra
Caesarem
molitum,
suo
indicio
detexit
Antonius.
Damnatus
tandem
mortem
sibi
conscivit.
Autor
Livius
lib.
CXXVII,
ut
indicat
L.
Flori
Epitome
et
Eusebius
in
chronico.
Hallucinantur
Suetonii
interpretes,
qui
Cornelium
Grallum
senatui
damnandum
traditum
putant,
Salvideno
tantum
provinciis
interdictum,
[pag.
66]
Verba
Tranquilli
sunt:
Quorum
alterum
res
novas
molientem
damnnndum
senatui
tradidit:
alteri
ob
malevolum
animum
domo
et
provinciis
suis
interdixit.
Sed
Gallo
quoque
et
accusatorum
denunciationibus,
et
senatusconsultis
ad
necem
compulso,
laudavit
quidem
pietatem
tantopere
pro
se
indignantium.
Caeterum
et
illacrymavit,
et
vicem
suam
conquestus
est,
quod
sibi
soli
non
liceret
amicis,
quatenus
vellet,
irasci.
Lepidus,
non
ille
Pontifex
Maximus,
et
collega
Augusti
in
triumviratu,
sed
eius
filius,
quem
Lepidum
iuvenem
vocat
Tranquillus.
L.
Florus
in
librum
III.
Decadis
XIII.:
Imposito
fine
civilibus
bellis,
altero
et
trigesimo
anno,
M.
Lepidus,
qui
Lepidi
Triumviri
fuerat
filius,
coniuratione
contra
Caesarem
facta,
bellum
moliens
oppressus
et
occisus
est.
Muraena
et
Coepio
Proculeii
fratres,
si
Porphyrioni
credimus.
Muraenae
proditio
Castritio
indice
detecta
est.
Vide
Tranquillum
in
eius
vita.
Idem
etiam
in
vita
Tiberii.
Fannium
Coepionem,
qui
cum
Varrone
Muraena
in
Augustum
conspiraverat,
reum
maiestatis
apud
Iuvenes
fecit,
et
condemnavit.
Seneca
in
libro
de
brevitate
vitae:
Dum
ultra
Archenum,
Euphratem,
et
Danubium
terminos
movet,
in
ipsa
urbe,
Muraenae,
Coepionis,
Lepidi,
Egnatiorum,
in
eum
mucrones
acuebantur.
Vult
ergo
dicere
Livia,
neque
poena
Salvideni
Lepidum
territum,
neque
Lepidi
supplicio
Muraenam,
nec
Muraenae
Coepionem.
Nota
schema
rhetoricum,
quod
climax
dicitur,
quale
illud,
Mars
videt
hanc,
visamque
cupit,
potiturque
cupita.
|