31:75 75 PSALUMS VI 76 nui) non se vocat quia aegrotet, sed quia deiectus ac fractus sit. Quia autem hunc finem in poenis sumendis Deo propositum esse scimus, ut nos humiliet, simul ac ferulis eius subacti sumus, eius misericordiae aperta est ianua. Adde quod quum proprium sit eius munus infirmos sanare, iacentes erigere, fulcire debiles, mortuis denique vitam restituere : haec una ratio ad petendam eius gratiam nobis sufficit, si malis succumbimus. Ubi vero spem salutis non alibi quam in sola Dei clementia sibi repositam esse testatus est, suamque deiectionem flebiliter in medium protulit: causae subiicit suum effectum sanitatem a Deo petens. Atque hic ordo nobis tenendus est, ut quidquid petimus a Deo bonorum, sciamus ex fonte gratuitae bonitatis fluere: et poenis tunc demum eximi, postquam nostri misertus est. (Quia territa sunt.) Confirmat quod nuper attigi, se ex malorum gravitate spem concipere levationis: quia Deus ad opem miseris ferendam eo promptior est, quo fftagis urgeri et fere obrui cernit. Porro terrorem attribuit ossibus, non quod sensu praedita sint: sed quia ex vehementia doloris totum corpus concutitur. Nec carnem nominat quae tenerior est, sed ossium nomine intelligit praecipuum robur suum fuisse tremefactum. Causam deinde assignat, animam suam valde territam esse dicens. Nam copula, meo iudicio, causalem particulam valet, ac si dictum esset: Tam gravis est ac violenta interior cordis anxietas ut totum corporis robur conturbet. Nam animam pro vita accipi, mihi non probatur, neque etiam onvenit. 4. (M tu Iehova usquequo?) Ecliptica oratio ad exprimendam doloris vehementiam facit, quae non animos modo tenet constrictos, sed fauces etiam: ut sermonem in medio cursu absorbeat. Sensus tamen hic in oratione abrupta ambiguus est. Quidam enim subaudiunt: Me affliges, vel corripere perges? Alii, quousque differes misericordiam tuam ? Sed quae proxime sequitur ratio, hunc secundum sensum magis probabilem esse ostendit: nempe dum optat David se a Domino respici. Conqueritur ergo se nunc a Deo relictum esse, vel nullum haberi sui respectum sicuti longe a nobis abesse videtur quoties eius auxilium vel gratia re ipsa non apparet. Hoc autem nobis pro sua indulgentia concedit Deus, ut ipsum accelerare optemus ad opem nobis ferendam: ubi de mora conquesti sumus, ne votum nostrum vel dolor ultra metas erumpat, permittendum esse Dei arbitrio, ne aliter maturet quam visum fuerit. 5. Convertere Domine, eripe animam meam: salvum me fac propter misericordiam tuam. 6. Quia nulla in morte memoria tui: in sepulcro quis confitebitur tibi?