15:75 75 EPISTOLAE 1925-1929 76 miaruro atrocitate atque obstinaci perversitate haereticorum coactus non potuit non vim gladii ultoris implorare. Respondi super hoc negotio aliquot aliis meum qualecunque iudicium etiam ante Calvini scriptum requirentibus. . . . . . De Geneva eadem a Vireto adeoque et bibliopolis Genevensibus accepi, qui putant Calvinum cum suis rem factam in manibus habere quod et syndici creati sint hoc anno viri lectissimi et sanctissimi, 3) et qui hostes visi sint infestissimi in solidum ei reconciliati esse videantur. Basileae ix. Martii 1554. Tuus Sulcerus. BEZA CALVINO. Ex morbo convaluisse sibi gratulatur et acceptam refert amico de sua vice sollicitudinem, addit quaedam de variis vicmis ministris. (Ex autographo Cod. Gtenev, 117, fol. 89, Coll c. Ood. 119, fol. 17, Bpp. Bern. TI* p. 1025 et Simleri Vol. 81. Edidit Baum I. 432.) Eximio servo Dei et patri mihi observandissimo D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae fidelissimo pastori Genevae. Salutem et pacem a Domino. Quod de mea valetudine1) tantopere sis sollicitus, in eo agnosco veterem illam tuam erga me benevolentiam, de qua tibi magnam gratiam habeo et habebo dum vivam. Caeterum de hoc nostro morbo nihil te scire volueram, partim quod, etsi me valde affligebat, tamen sperabam, quod Dei beneficio tandem evenit, diuturnum non fore, partim quod ad caeteras tuas molestias novam istam accedere nolebam. Nunc igitur mihi plane videor Dei gratia convaluisse. Nam exiguas quasdam morbi reliquias brevi, ut spero, profligabo. Quod si dederit Dominus omnino constitui istuc proficisci, ut te, mi pater, coram ad- 8piciam et complectar, cuius absentiam nullo modo perferre possem nisi mihi perspectum et exploratum esset Dei voluntate et consilio me a vobis esse corpore segregatum. 3) JY. 1903. 1926.1) Vide infra eius ep. ad Bullingerum N. 1934.