11:75 EPISTOLAE 233.236 cias totam causam, ut has etiam literas non alia trutina, quam iudicii ab iracundia penitus vacui, examines. Agnosces certe nihil esse melius, quam cursum male inchoatum reflectere. Si voles nos experiri, nullum amicitiae officium tibi a me defuturum recipio : hoc etiam Farellus serio pro se promittit. Sed memineris eius caritatis, quam tanta severitate ab aliis exigis, partem aliquam erga alios exhibere. Si tibi paulo asperior visus sum, quid literae tuae mereantur cogita: quanquam id quidem nequaquam respexi, sed tantum ut tibi prodesset^: quod facturus mihi non videbar, nisi ad peccati tui recognitionem te adducerem. Vale, frater mihi in Domino carissime: si modo diligi te, et fratris loco haberi pateris. Dominus Christus te spiritu consilii et prudentiae gubernet, ut ex istis periculosis scopulis, ad quos impegisti, et tempestuosa iactatione, in portum te cito recipias. Farellus salvere te iubet,2) optatque ut serio ad Dominum convertaris, et tam sis paratus in amicitiam et fraternam coniunctionem nobiscum redire, quam ipse te amplecti paratus est. Argentorati, 10. Aug. 1540. I. Calvinus ex animo tibi amicus. 234. LIBERTETUS CAVINO. Inter studia sacra et medica suspensus haeret, non sine magna animi contentione. Negotium de libris Olivetani divendendis quo pacto tandem absolutum sit. Gratulatur Calvino de coniugio suo. (Ex autographo Cod. Gothani 405, fol. 39.) Suo Ioanni Calvino fratri et amico integerrimo Argentinae. S. Inter hasce novissimas tragoedias, Calvine amicissime, non modo te ac longe dissitos fratres verum et vicinos quoque ingrato praeterii silentio, mei paene oblitus et more meo, quem probe nosti, ad eas mordicus persequendas omnino raptus, tuo sane ac piorum fratrum consilio mire adiutus. Ac sic tandem durare fecit me Dominus et omnia in felicem catastrophen deduxit, Satanae quidem moliminibus ita dissolutis ut hac parte posthac minus nocere valeat, quin fortius propugnaculum ab iis sit 2) Qui ergo tum temporis Argentorati aderat, probabiliter nuptiis Calvini interfuturus.