52:74 ordinem. Post inscriptionem sibi usitatam, illos laudando attentiores ad se audiendum reddit. Deinde ut novis omnibus et alienis commentis viam praecludat, testimonium doctrinae reddit, quam ab Epaphra prius receperant. Postea dum fidei augmentum illis precatur a Domino, innuit adhuc nonnihil illis deesse: ut sibi viam sternat ad firmiorem catechesin. Ex adverso divinam erga eos gratiam suis elogiis praedicat, ne eam parvifaciant. Sequitur catechesis, in qua omnes salutis nostrae partes in solo Christo sitas esse docet: ne quid alibi quaerant. Et eos quidquid est bonorum in Christo consequutos esse commemorat, quo diligentius conservare ad extremum studeant. Ac sane vel unum hoc caput abunde sufficit, ut epistolam hanc, quantumvis brevem, habeamus instar incomparabilis thesauri. Quid enim in tota coelesti doctrina maius quam Christum habere graphice depictum: ut eius virtutem, officium, et omnes qui ab eo nobis proveniunt fructus, perspicere liceat? Nam et hoc maxime uno differimus a papistis, quod quum utrique nominemur Christiani, ac profiteamur nos in Christum credere, illi sibi fingunt lacerum, deformatum, exinanitum sua virtute, officio suo nudatum: denique talem ut potius spectrum sit, quam Christus ipse: nos autem amplectimur, qualis hic describitur a Paulo, vivum scilicet ac efficacem. Itaque, ut uno verbo dicam, verum Christum haec epistola a fictitio discernit. Quo nihil nec melius, nec praestantius desiderari potest. Circa finem primi capitis autoritatem sibi rursum a persona sibi imposita conciliat : et magnifice commendat evangelii dignitatem. Secundo capite clarius aperit quam habuerit scribendi causam: nempe ut occurreret periculo quod illis instare videbat : ubi de suo erga eos amore obiter tractat: ut agnoscant suam salutem illi curae esse. Inde ad exhortationem transit, qua superiorem doctrinam quaBi ad praesentem usum accommodat: nam et iubet ipsos in solo Christo conquiescere, et vanitatis damnat quidquid est extra Christum. Nominatim de eir-