5:74
servatum
voluit,
hic
vult
perdere.
Ab
hisdem
locis
movet
adfectus
Alexander
apud
Curtium
lib.
VI.:
Quam
feliciter
in
acie
cecidissem,
potius
hostis
praeda,
quam
civis
victima?
nunc
servatus
ex
periculis,
quae
sola
timui,
in
haec
incidi,
quae
timere
non
debui.
Pedestriis
praeliis]
Frequentius
et
usitatius
pedestre
praelium
dicitur,
quam
pedestrium.
Hic
tamen
ea
forma
ponitur
pedestrium,
qua
vulgarium
Grellio,
pro
vulgari,
et
singularius
pro
singulari.
Vide
Nonium
Marcellum
de
mutata
declinatione.
Postquam
terra
marique
pax
parta
est]
Facit
invidiam
L.
Cinnae,
ex
eo
quod
autor
publicae
pacis,
parta
omnibus
populis
quiete,
unus
ipse
insidiis
petitur.
Significat
autem
id
tempus,
quo
devictis
Antonio
et
Cleopatra
ad
Actium
promontorium,
Iani
templum
clausit,
quod
observatum
signum
est
pacis.
Livius,
Tranquillus,
Plutarchus
in
vita
Numae.
Vergilius:
Claudentur
belli
portae,
furor
impius
intus
Saeva
sedens
super
arma,
et
centum
vinctus
ahenis
Post
tergum
nodis,
fremet
horridus
ore
cruento.
Ovidius
I.
Fastorum:
Frondibus
Actiacis
comptos
redimita
capillos,
Pax
ades,
et
toto
mitis
in
orbe
mane.
Dum
desunt
hostes,
desit
quoque
causa
triumphi,
Tu
ducibus,
bello
gloria
maior
eris.
[pag.
65]
Non
occidere,
sed
immolare]
Occidere
quidem
et
immolare,
sed
illud
tanquam
levius,
quod
tamen
per
se
grave
est,
elevat:
ut
atrocitatem
criminis
exaggeret,
quia
et
diis
praesentibus
testibus
facinus
perpetratur,
et
hostiae
purae
et
sanctae
humano
sanguine
resperguntur.
Adoriri]
Iuxta
verbi
proprietatem.
Est
enim
adoriri,
ut
admonet
Donatus
in
Andriam,
ex
insidiis
repente
invadere,
ex
eo
quod
corpora
ingrediuntium
exsurgant
subito,
atque
increscant.
Idem
in
Adelphos:
Aggredimur
de
longinquo,
adorimur
ex
insidiis.
Cicero
in
Milone:
Qui
erant
cum
Clodio
,
partim
recurrere
ad
rhedam,
ut
a
tergo
Milonem
adorirentur.
"Livius
lib.
VII.:
Via
patentiore
ad
hostem
ducuntur,
quem
incautum
improviso
adortae
ete
Idem
lib.
XXI.
:
Ut
quum
facto
opus
sit,
adoriatur
a
tergo
hostem.
Curtius
libro
VIII.:
Quem
praetergressum
sylvam,
qui
in
ea
consederant,
ex
improviso
adorti,
cum
omnibus
interemerunt.
Nec
tamen
haec
differentia
ubique
servatur.
Rursus
silentio]
Prius
consilium
capiebat
in
mortem
hominis.
Non
aequum
esse
percussorem
suum
impunitum
dimitti
se
sollicito.
Esse
irrogandam
poenam
insidiatori,
qui
in
eius
mortem
conspiraverit,
cui
fortuna
toties
pepercerat.
Nunc
in
se
ipsum
vertit
accusationem,
et
vitam
suam
detestatur,
quae
tot
hominum
mortes
secum
trahat.
Moriendum
itaque
sibi
concludit,
quia
vivere
non
potest
sine
multorum
malo.
|