44:74 regni coelestis. Suppetit ergo nobis semper uberior gaudii materia quam olim veteri populo : praesertim quum ita posset videri a Deo reprobatus. Haec ratio est, cur non abs re dicat propheta immunem fore ecclesiam a malo, ubi Deus ipsam rursus collegerit. Nam redemptio illa populi israelitici hodie vigere debet in cordibus nostris: quia est memorabile opus Dei, quo voluit in perpetuum testari se esse eorum liberatorem quicunque in ipsum sperant. Sequitur: 18. Afflictos a tempore (vel pro tempore, vel ad tempus, ut alii vertunt) congregabo qui ex te erunt: onus (vertunt quidam: sed active videtur accipere propheta potius, qui sustinuerunt ergo) super eam opprobrium. Hic prosequitur eandem sententiam, sed aliis verbis: quia nisi interposita fuisset haec consolatio, poterat frigere quod hactenus propheta dixit. Proposuit enim* materiam laetitiae: hortatus est electos Dei ad sacrificium laudis et ad gratulationem. Interea erant miserrimi. Necesse igitur fuit adiungi hanc sententiam de congregandis exsulibus. Dicit autem ad tempus. Quidam vertunt prae tempore: sed illud esset obscurum et coactum. Alii vertunt, Ad tempus: sed proprie est a tempore. D significat aliquando prae, ubi comparative accipitur. Sed non videntur mihi interpretes recte expendere prophetae sensum. Ego igitur non dubito quin hic statutum liberationis tempus designet: quasi diceret, Ego rursus colligam afflictos tuos, et qui sustinuerunt opprobrium tuum. Quomodo? "lyiDD, hoc est, post finitum tempus vel praefixum. Nam "lj;iD, non simpliciter pro tempore sumiter apud Hebraeos, sed pro tempore aliquo condicto. Quemadmodum lingua nostra dicimus, Un terme prefix. Ego igitur congregabo afflictos tuos, sed non tam cito: propheta igitur noster hic quodammodo suspendit animos fidelium, ut maneant in specula sua et exspectent patienter auxilium Dei: quia scimus quanta sit festinatio nostra, et ut ruamus etiam praecipites ubi aliquid optamus. Nam celeritas ipsa etiam nobis mora est, quemadmodum dictum fuit veteri proverbio. Quoniam ergo fervore quodam, vel nimio impetu feruntur homines semper ad captandos eventus, ideo propheta hic fraenum iniicit et ostendit Deum tenere suas opportunitates, ut impleat quod promisit non tam cito, neque pro arbitrio hominum : sed ubi tempus opportunam advenerit. Tempus autem illud est, quod statuit ipse, non quod ipsi cupimus. Iam addit, qui sustinuerunt super eam opprobrium. Non dubium est quin hoc secundo membro idem repetat propheta: sed interim speciem istam non abs re designat, quod scilicet Iudaei probris et contumeliis affecti fuerint ex silii sui tem-