30:74 ter auctis peccatis suis, quum maxime illum ad Deum converti oporteret, et ad Dei obsequium componi. Ille vere contra peccata peccatis cumulans, et totus in illis immersus sibi etiam ultimum exitium accersivit. Idcirco igitur hic dicitur Saul recessisse a persequendis hostibus. Deinceps vero sequitur duarum rerum summa, primum quidem Sauli regnum obtinenti prospere omnia successisse: et quocunque copias duxit victoriam de hostibus reportasse: deinde vero quaedam genealogiae ipsius repetitio. Nam licet iam ante vidissemus Saulem a Kiso duxisse ortum, nihilominus tamen hic repetitur, et filiorum ipsius, filiarumque etiam nomina exprimuntur: quin et Abneris principis militiae ipsius, et Neris patruelis Saul fit mentio honorifica. Porro hic sacrae scripturae mos est et stylus, ut quum de iis meminit qui diu inter homines aliquam dignitatem obtinuerant, sic eos proponat, ut deinde veluti quodam obducto velo tegat, ne in hominum amplius memoria versentur. Exempli gratia, sic Caini sobolem, sic Ismaelis, sic etiam Esavi commemorari videmus, quod Deus in Abrahami gratiam suum favorem in duas posteriores illas familias effudisset. Sed illarum tantum fit obiter in sacris mentio, ut deinceps oblivione quadam involvantur. Ex quibus discendum longius quam in praesentem mundum intueri: ne in eorum numero simus de quibus propheta in Psalmo loquitur, qui in his terris honores quaerunt, et nomen suum longe lateque extendi volunt: ne, inquam, tam stulta cupiditate honoris flagremus : sed sufficiat nobis scripta esse nomina nostra in libro vitae, et nos in Dei filiorum haberi numero. Huc igitur animis nostris ferri debemus, nempe in paratam illam nobis aeternam haereditatem. Quare absit iis invideamus quos magnis ad tempus evectos honoribus in mundo triumphare conspicimus, et quibus aura secunda aspirat, rerumque omnium optatus eventus. Futurum enim est ut momento illa felicitas corruat. Caeterum et terrestria ista ac temporaria beneficia Dei esse in honore oportere magnique fieri hinc apparet: licet cum spiritualibus et aeternis collata parvi sint momenti. Verum tamen nullum ac ne tantillum quidem Dei beneficium in caduca et transitoria ista vita parvi faciendum est: sed potius in summo habendum honore, ut Dei nomen in suis donis semper glorificetur. Et de Saulis genealogia hactenus. Quod ad Abnerem attinet, pluribus deinceps de ipso agendum est: et quis ipsius gubernationis et administrationis fuerit exitus: sed illa tractatio in suum locum est reiicienda. Quod vero dicitur Saul quamdiu regnum obtinuit continuis bellis fuisse occupatus, in primis observandum, qua ratione Deus populum suum exercuerit, etiam quum suae bonitatis erga ipsum non dubia signa dedit. Antea vi-