23:74 exarescere, quasi eam lassaret pariendi assiduitas. Rectius sentiunt, qui crescente hominum malitia residuam Dei benedictionem paulatim agnoscunt minui et extenuari : ac certe periculum est, nisi resipiscat mundus, ne bona pars hominum fame et ingentibus aliis miseriis brevi tabescat. Quod proxime sequitur, Comedes herbas agri, nimis restricte (meo iudicio) exponunt qui existimant cunctis fructibus privatum fuisse Adam, quibus ante vesci permissum fuerat. Solum intelligit Deus tantum prioribus lautitiis detractum iri, ut herbas brutis solum animalibus destinatas miscere in subsidium cogatur. Longe enim delicatior erat victus initio appositus in beata illa et tam delectabili copia, quam postea fuerit: Partem igitur inopiae exprimit Deus sub nomine herbarum: quemadmodum ei rex ex suis quempiam a primaria mensa ad plebeiam et sordidam ableget* vel pater filium, a quo fuerit offensus, pascat cibario servorum pane: non quod illi interdicat cibis aliis omnibus, sed quod ex solita liberalitate multum subducat. Posset tamen accipi hoc vice consolationis additum: ac si dictum esset: Quamvis sentibus et spinis occupata sit terra, quae nonnisi bonarum frugum mater esse debuerat, simul tamen alimenta tibi proferet quibus vescaris. 19. In sudore vultus tui. Alii quidem laborem vertunt, sed coacte. Per sudorem vero intelligitur labor durus, et fatigationis taediique plenus, qui sudorem sua difficultate exprimat. Est autem repetitio superioris sententiae, ubi dictum fuit: Comedes eam in labore. Perperam huius loci praetextu imperiti quidam ad laborem manuarium adigere omnes volunt. Neque enim praecipit hic Deus ut magister vel legislator, sed tanquam iudex poenam irrogat. Et sane si hic praescriberetur regula, fieri omnes agricolas necesse esset, nec ullus daretur locus artibus mechanicis: extra mundum quaerendus esset vestitus, aliaque vitae adminicula. Quid ergo? Nempe Deus quasi ex tribunali pronunciat posthac aerumnosam fore hominum vitam: quia Adam tranquillo illo, felici laetoque statu, ad quem conditus fuerat, indignum se praestiterit. Si quis obiiciat multos esse inertes vel ignavos, nihil id obstat quominus sese maledictio ista in totum genus humanum diffundat. Neminem in tanta desidia torpere dico, qui non cogatur experiri hoc in omnes competere. Fugitant quidam molestias, plurimi et immunitatem, quoad in se est, captant: sed Dominus ad unum omnes iugo impositae servitutis premit. Caeterum tenendum simul est, non singulis ex aequo imponi laborem, sed aliis plus, aliis minus. Ideo labor describitur universo corpori communis, non proprius cuique membro: nisi quatenus Domino placet ex communi malorum congerie singulis partiri certam mensuram. Interea notandum est, qui se placide subiiciunt aerumnis, eos gratum Deo obsequium