20:74 ubi tantum ad causae suae patrocinium feruntur. Certe quum in concilio Ephesino hoc refutandi Nestorii optimum esset compendium si unio personalis communicaret inter naturas quod cuique est proprium, hoc proferre, quia pro summa absurditate repudiatum esset, nemini venit in mentem. Itaque valde miror eos qui nobis adversantur, in quem labyrinthum se demergant, non considerare. Nam si deitatis immensitas Christi carni convenit, quia Deus manifestatus est in carne (1. Tim. 3, 16), pari quoque ratione divinitas eius et doluit et esuriit et morti fuit obnoxia et denique mortua. Neque enim effugient quin mutua sit argumentandi ratio. Pronunciavit Christus adhuc mortalis se nescire quando futurus esset dies iudicii (Marc. 13, 32). Annon his verbis palam et articulate aliquid humanae naturae vendicat quod ad divinitatem transferre fas non esset? Quod de communicatione proprietatum obtendunt intempestivum est et, quod bona eorum pace dixerim, in re minuta hallucinantur. Quia filio hominis tribuere quod deitatis proprium est, ac rursum transferre ad deitatem quod non nisi humanitati convenit, impropria et aspera est loquutio : ne rudes impingerent confuse res diversas miscendo vel improbi rixandi materiam arriperent, hanc figuram vocarunt orthodoxi scriptores *&- fiaicov xoivoeviav. Quod de verbis illi dixerunt ad rem parum considerate trahitur. Agebat Christus in terris quum dixit filium hominis in coelo esse (Ioh. 3, 13). Ne quis male exercitatus putaret immensum fuisse Christi corpus, obviam itum errori fuit familiari admonitione, propter unitatem personae verbis pronunciari de filio nominis, quod tamen non quadrabat nisi divinitati. Verba Pauli sunt apud Lucam (Act. 20, 28) Deum redemisse ecclesiam sanguine suo. Ne quis inde conciperet Deum sanguineum, ad nodum expediendum valere debuit eadem admonitio: quia idem est homo et Deus, verbo tenus ad Deum transferri quod in naturam humanam proprie cadit. Quum patribus loquendi figuram ad simplices docendos accommodare propositum fuerit, vel perperam vel parum verecunde alio trahitur ut proprietatum communicatio realis sit mixtura utriusque naturae. Atqui sedet Christus ad patris dexteram, quae ubique diffusa nullo spatio locorum capitur. Fateor sane, et immensam esse Dei dexteram et quacunque patet simul extendi Christi imperium, quod sessionis voce scriptura metaphorice significat. Nam quod passim Deo asseritur nunc ad Christum transferri extra controversiam est: ideoque tantundem valet Sedere atque mundi gubernationi praeesse, quod Christus cum patre commune habet. Imo, quia per illum pater mundum sustinet, potentiam suam exserit in administratione rerum omnium, praecipue vero in ecclesiae gubernatione praesentiam suae gratiae ex-