19:74 Servantissimo viro et domino suo colendissimo D. Ioanni Calvino ecclesiae Genevensis pastori vigilantissimo Dentur Genevae. Perpetuum S. F. incrementum. Tranquillitatem rerum nostrarum interturbavit adventus Reginae. Nam triduo postquam illa appulerat 1) erectum est rursus idolum illud missalicum. Semetipsos apposuerunt viri,2) etsi pauci, graves et autoritate clari, ratiocinantes se non posse sana conscientia permittere ut terra illa, quam Dominus verbi sui efficacia ab externa idolatria purgarat, rursus ipsis adspicientibus eisdem inquinamentis foedaretur. Verum quia maior pars, etiam eorum qui nobiscum adhuc in doctrina consentiunt, diversum suasit, vicit tunc impietas, quae et hodie sibi vires acquirit. Habent posteriores quod indulgentiae suae praetexant, affirmare secundum Reginam omnes verbi ministros (et te quoque) in hac esse sententia, quod nobis non licet prohibere quominus illa suam religionem aperte profiteatur. Quem rumorem tametsi ego ut falsissimum subinde reprehendo, radices tamen in multorum cordibus sic egit ut ego revellere non possim, nisi ex te sciam an huiusmodi quaestio ad vestram ecclesiam proposita sit, et ad illam quoque quid responderint fratres. Tibi perpetuo molestus sum, et alium non habeo in cuius sinum curas meas reiiciam. Ingenue fateor, mi pater, me nunquam antea sensisse quam grave et difficile fuerit adversus hipochrisim pietate fucatam pugnare. Apertos hostes nunquam sic timui, quum in mediis aerumnis victoriam sperarem: at ita nunc me vulnerat haec perfida a Christo defectio (quae ab illis indulgentia tantum nominatur) ut indies mihi vires deficiant. Multa hic feruntur de Cranstono 3) quodam nostrate quem mentiuntur papistae argumentorum vehementia adegisse te ad multarum rerum palinodiam quas prius in scriptis tuis affirmaveras. Sed haec tanquam ridicula praetereo. Scripsisset ad te comes Arrianus,4) sed aberat. Salutat te Iacobus 3584.1) Quod factum est d. 20. Augusti 1561 in portu Leithen si postquam per tredecim annos absens fuerat. 2) inter quos ipse acerrimus fuit, qui vel missam in privato Begmae sacello celebrandam esse negabat. {M1 Crie, life of Kn. Ed. III. 1814. II. 24. Weber, akath. K. m Grossbr. IL 600.) 3) Mr. William Cranstons that passed latlie by you, a great favorer of papystes, is happelie ded in thys myscnevous worlde. (Randolph to Sir W. Cecill 24. Sept. 1562, ap. Laing. I. I vi. 144.) 4) James Arran, filius ducis de ChasteiierauU, regni Scotiae nuper procuratoris. Illum Hamiltoniana factio reginae maritum destinabat, altera Stuartum.