15:74 in eucharistia, in quo iacet tota controversia, quem vos ignorare dicitis et humanam rationem excedere ipse dico esse spiritualem et fieri per fidem in ipsum Christum et verbum eius. Praeterea Augustinus (aio) vocat illa sacramenta fidei, quum posita fide ponitur sacramentum, qua ablata aufertur et sacramentum. Sacramentum sine fide receptum nihil est, igitur fides omnia operatur ete. Multa alia complexus est quae ad aedificationem faciunt. Sed haec sunt praecipua, sicque finita est concio cum celebratione sacrae coenae dominicae, praesidentibus dominis doctoribus Petro Martyre, Hieronymo Zanchio, Ioh. Hemanuele,3) Andernacho et aliis multis. Quid autem futurum sit novit Dominus, ego indies exspecto responsum. Valete perpetuo feliciter et Dominum pro nobis orate. Brevi latius scribam, favente deo. Boni consulite omnia pariter styllo * et calamo. Nuncius est valde festivus.4) Argentinae 8. Martii 1554.5) 1924.1) Marbachio. 2) dicebat 1925. SULZERUS BLAURERO. Perplacet Calvini diatribe anti-Servetana. Genevae ex electione novorum syndicorum et reconciliatione adversariorum res melius procedunt (Excerptum ex autographo Cod. Sangall. 36 Epp. VIL fol. 301, Coll. c. Cod. Turicensi F. 43, Epp. VIII foi. 775 v. Simler. Vol. 81.) Calvini scriptum*) admodum me refecit ut puta2) accuratum et sanctum quo etiam contentiosis videtur satis facere posse, nedum cordatis et vere piis, qui non possunt non statim tot evidentibus scripturae elenchis manus porrigere: utcunque caritas benigna et patiens in mitiorem pro ingenio sententiam inclinet, quae et ipsum Augustinum contra Manichaeos agentem caeterosque commovit ut lenius pronunciaret: ac victus tamen blasphe- 3) Tremellio, qui hebraica Argentorati docebat, sed iam a. 1555 abiit Qui tamen alibi Ioannes non vocatur, 4) festinans? 5) Nonnulla ad restaurationem ecclesiae gallicanae post abrogatum Interim et reditum Garnerii praebet BoehHch. IU 102, verum de hoc peculiari negotio nihil habet. Cf. etiam N. 1899. Similes conditiones Martyri propositae quum vocaretur. {Schmidt p. 140.) 1925. 1) de plectendis haereticis. S. 2) sic. (utpote?)