7:731 731 CONSENSIO IN RE SACRAMENTARIA. 732 Simile est de pane et vino in coena iudicium. Signa sunt quidem rei magna ex parte praeteritae, immolati scilicet in ara crucis corporis Christi et effusi sanguinis in peccatorum nostrorum expiationem: sunt et absentis corporis et sanguinis Christi symbola, quod quidem attinet ad corporalem et naturalem eius in terris praesentiam. Interea tamen non desinit nobis esse panis ille coelestis, vitae largitor aeternae, et verum animorum alimentum, ei totius spiritualis hominis, idque perpetuo. Nam in eum finem expendi