9:730 siam recipi per baptismum, et in ea re detestor Anabaptistarum furores. Quantum attinet ad coenam Domini, confiteor eam esse testimonium nostrae cum Christo unionis: quoniam non tantum mortuus est semel et resurrexit pro nobis, sed etiam nos vere pascit et nutrit sua came et sanguine, ut simus unum cum eo, et eius vita sit nobis communis. Quamvis enim sit in coelis tantisper dum veniat iudicaturus orbem terrarum, credo tamen eum arcana et incomprehensibili sui spiritus virtute fretum, vivificare animas nostras substantia corporis et sanguinis sui. In genere autem confiteor Deum tam in coena quam in baptismo nobis re ipsa et efficaciter donare quidquid in eis figurat: sed ad tanti boni perceptionem requiri ut verbum cum signis coniungamus. Qua in re detestor papistarum abusum ac perversionem, qui ex sacramentis sustulerunt quod praecipuum erat, nempe doctrinam quae nos doceat verum usum et fructum inde promanantem, eaque in magicas praestigias commutarunt. Item confiteor, aquam, licet caducum sit elementum, tamen nobis in baptismo vere testificari veram sanguinis Iesu Christi et spiritus ipsius praesentiam: et in coena Domini panem et vinum nobis esse vera et minime fallacia pignora, nos spiritualiter nutriri Christi corpore et sanguine. Et ita coniungo cum signis possessionem ac fruitionem ipsam eius quod nobis ibi offertur. . Item quum sacra coena, qualis est instituta a Iesu Christo, sit nobis sacer thesaurus infiniti pretii, detestor, ut intolerandum sacrilegium, exsecrandam illam abominationem missae, ad hoc unum utilem ut quidquid nobis Christus reliquit evertatur: tum in eo quod dicitur esse sacrificium pro vivis et mortuis, tum vero etiam in reliquis omnibus, quae ex diametro repugnant puritati sacramenti coenae Domini. Confiteor Deum velle orbem terrarum regi legibus ac politia, ut non desint habenae quibus effraenes hominum motus coerceantur: eamque ob causam regna, principatus ac dominationes constituisse, et quidquid ad civilem iurisdictionem spectat. Quarum rerum vult autor haberi, ut propter eum. non tantum feratur illorum imperium, sed etiam eos revereamur et honoremus ut Dei vicarios, et ministros ab eo constitutos, ut legitimo et sancto munere fungantur. Ideoque etiam agnosco aequum esse ut eorum legibus et statutis pareamus, tributa et vectigalia caeteraque eiusmodi persolvamus, denique ut ultro ac libenter iugum subiectionis feramus : hac tamen cum exceptione, ut Deo summo principi suum imperium integrum et illibatum maneat.