9:73 73 CONTRA WESTPHALUM. 74 Christi vel beneficia non esse eius corpus. Sed cur loquutionem, qua splendide nostram cum Christo communionem commendo, maligne extenuat? Neque enim tantum dico applicari merita, sed ex ipso Christi corpore alimentum percipere animas, non secus ac terreno pane corpus vescitur. Exceptio vero illa, quantum ad vim spiritualem attinet, non alio pertinet, quam ne quis somniet Christum non sine locali inclusione posse in coena nobis offerri. Aegre fert me realem communionem imaginariae opponere. Quid ergo amplius flagitat? Nempe vult figurae opponi. Quod ego facile concederem, modo non negaret quod inter prima fidei elementa inter pios omnes notum esse decebat, panem signum esse, vel figuram corporis. De hoc modo conveniat quod hactenus professus sum, nunc adhuc confirmo, ubi adest res ipsa, non fingendam esse nudam figuram. Et quidem non aliter sanctae memoriae Bucerum sensisse, luculentis testimoniis probare mihi semper promptum erit. Quod inter opiniones [pag. 62] reiectitias alicubi posui, Christi corpus realiter et substantialiter adesse in coena, minime cum vera et reali communicatione pugnat, quae et nostro in coelum ascensu constat, nec alium Christi ad nos descensum requirit, quam spiritualis gratiae. Neque enim corpus suum loco movere necesse habet, ut virtutem eius vivificam nobis inspiret. Discrimen notare volens inter duos praesentiae modos, priorem vocat physicum: in altero balbutit dicens tantum corporis praesentiam a suis asseri. Atqui vitiosa est partitio, cuius membra inter se coincidunt. Praesentiam carnis Christi in coena urget Westphalus: nos simpliciter non negamus, modo nobiscum fide sursum conscendat. Sed corporali modo sisti Christum si intelligit, alios quaerat suffragatores. Nec vero sub amphibologia physici modi ludimus : quia nihilo nobis minus displicet fictitia ubiquitas, quam mathematica sub pane circumscriptio. Negabit Westphalus so physicam Christi praesentiam imaginari, quia linealiter 1) corpus sub pane non includat. Ego autem excipio, non [pag. 63] minus perperam eum facere, dum Christo immensum affingens corpus, ubicunque peragitur coena, illic adesse contendit. Nam ἄτοπον 2) dicere corpus, quod semel induit filius Dei, et quod semel crucifixum in coelestem gloriam sustulit, id vero prorsus est ἄτοπον.3) Quod postea de spirituali corpore nugatur, falso et absque colore in nos confert. Somniet ipse si vult cum sua caterva spirituale Christi corpus, quod nihil verae corporis naturae affine retineat: mihi fas esse non duco de alio corpore quid- 1) en certam espace limite comme par lignes. 2) n'est en aucun certain lieu. 3) c'est une fantasie du tout estrange et quine doit point avoir lieu.