52:73 73 ARGUMENTUM. Tres fuerunt urbes vicinae in Phrygia, quarum in hac epistola mentionem facit Paulus: Laodicea, Hierapolis, et Colossae: quas sub imperio Neronis terrae motu concidisse, Orosius testis est. Itaque non multo post scriptam epistolam luctuoso perinde ac horribili casu tres celebres ecclesiae perierunt. Insigne scilicet divini iudicii speculum: siquidem nobis oculi non deessent. Colossenses non a Paulo quidem, fideliter tamen et pure ab Epaphra et aliis ministris instituti fuerant in evangelio. Verum statim cum suis zizaniis obrepserat Satan, pro solenni perpetuoque suo more, ut rectam illic fidem perverteret. Putant aliqui, duo fuisse hominum genera, qui abducere tentarent Colossenses ab evangelii puritate. Hinc enim philosophos de astris, de fato, et similibus nugis disputando: Iudaeos autem illinc suas caeremonias urgendo, multas nebulas obduxisse quae Christum obruerent. Sed qui ita sentiunt, moventur nimis levi coniectura: quia scilicet Paulus de thronis, et potestatibus, et coelestibus creaturis meminit. Nam quod addunt etiam nomen elementorum, plusquam ridiculum est. Sed quia mihi aliorum opiniones refellere non est propositum, tantum dicam quid mihi videatur, et quod firmis rationibus licet colligere. Primum satis patet ex Pauli verbis, in hoc fuisse nebulones istos ut Christum cum Mose miscerent, et una cum evangelio retinerent legis umbras: unde probabile est fuisse Iudaeos. Quia autem speciosis fucis pingebant suas fallacias: ideo Paulus inanem philosophiam appellat. Quamquam simul (meo iudicio) ad argutias quibus ludebant in hoc vocabulo respexit, subtiles illas quidem, sed tamen futiles et profanas. Aditum enim ad Deum per angelos comminiscebantur, et multas eiusmodi speculationes ingerebant, quales in libris Dionysii de coelesti hierarchia continentur, ex schola Platonicorum haustae. Hic ergo scopus est praecipuus ad quem tendit, ut in Christo omnia esse doceat : ideoque ipsum unum satis superque debere esse Colossensibus. Verum hunc tenet