50:73 73 CAPUT V. 74 possimus, nisi constet a Deo esse ordinatos, Deumque nobis per ipsos loqui. Atque huc pertinent elogia quibus Christus ipse apostolos insignit: Qui vos audit, me audit, etc. Quidquid solveritis in terra, solutum erit in coelis. Et similia. Rogamus pro Christo. Hinc colligimus quam merito exclamet Iesaias (52, 7), beatos esse pedes evangelizantium. Nam quod unum ad plenam felicitatem nobis satis est, et sine quo sumus miserrimi, nonnisi per evangelium nobis confertur. Quod si iniunctum est omnibus ecclesiae ministris hoc officium, ita ut neque apostolus neque pastor habendus sit, qui hanc legationem non obit : hinc iudicare promptum est qualis sit tota papae hierarchia: volunt quidem censeri apostoli et pastores : sed quum muta sint idola, qui conveniet eorum iactantia cum hoc Pauli loco? Rogandi verbum incomparabilem gratiae Christi commendationem exprimit, dum eousque se demittit, ut nos rogare non gravetur. Quominus excusabilis est nostra pravitas, nisi ad totam mansuetudinem dociles et morigeros nos statim praebemus. Reconciliemini. Observandum hic, Paulo negotium esse cum fidelibus. Testatur se quotidie ad illos perferre hoc mandatum. Non ergo passus est Christus, ut semel tantum peccata nostra expiaret : neque in hoc institutum evangelium, ut quae ante baptismum admiserimus peccata, nobis remittantur: sed quemadmodum quotidie peccamus, ita etiam quotidiana remissione a Deo recipiamur in gratiam. Haec enim perpetua est legatio, quae resonare assidue debet in ecclesia usque ad finem mundi : nec aliter praedicari evangelium potest quin promittatur peccatorum remissio. Habemus hic proprium et aptum testimonium refellendae impiae papistarum opinioni, quae remissionem peccatorum aliunde petere post baptismum iubet quam ab expiatione in Christi morte peracta. Atqui hoc tritum est in omnibus scholis papisticis dogma, nos a baptismo mereri peccatorum remissionem poenitentia, intercedente clavium beneficio. Quasi vero baptismus ipse nobis illam absque poenitentia conferat. Sed poenitentiae nomine intelligunt satisfactiones. Quid autem hic Paulus? non minus post baptismum quam ante nos ad unicam illam Christi expiationem revocat, ut sciamus gratuito semper nobis obvenire. Illud vero discrimen, quod fabricarunt, tanquam sibi incognitum praeterit. De clavium porro dispensatione quidquid garriunt, vanum est: quia claves absque evangelio imaginantur, quum nihil sint quam hoc gratuitae reconciliationis testimonium, quod nobis ex evangelio redditur. 21. Eum qui peccatum non noverat. Videsne ut non alia, autore Paulo, sit reditio in gratiam cum Deo, nisi quae in solo Christi sacrificio fundata est? Ergo huc semper discamus animum referre, quoties a reatu cupimus absolvi. Iam apertius docet quod