5:73 LIBER I. CAPUT IX. nis deliberare, tandem exclamat: Iam unum hominem occidere non poterat. Quum M. Antonius proscriptionis edictum] Videri posset lapsus memoria Seneca, ut aliquando solet. Si enim supra quadraginta annos natus Augustus, ergo novem annis aut circiter post debellatum Antonium: quo tamen expugnato, ut testatur Plutarchus, publico edicto vetitum est, ne quis ex Antoniorum familia Marcus appellaretur. Ita nullus potuit esse id temporis M. Antonius, qui proscriptionis edictum dictaret. At vix credibile est adeo pueriliter hallucinatum esse Senecam in re praesertim suis temporibus gesta: quo fit ut malim omittere nomen M. Antonii. Quid ergo] Dialogismos, schema rhetoricum, quum quis secum disputat et deliberat. Observat formam et decorum orationis patheticae, quae ab odio et indignatione proficiscitur, abruptum habens initium: ut ait Macrobius. Iuno apud Vergilium: Mene incepto desistere victam? Nec posse Italia Teucrorum avertere gentem? Aiax XIII. Metamorphoseon : Agimus proh iuppiter, inquit, Ante rates causam? et mecum confertur Ulysses? Movet etiam indignationem, quum percussorem vocat, quasi iam perpetraverit quod statuerat. Securum eum, se sollicitum. Tot civilibus bellis] Bella civilia quinque gessit Augustus, quemadmodum Tranquillus exsequitur. Primum Mutinense, contra M. Antonium, quo Decimum Brutum consulem designatum obsidione liberavit. Secundum Philippense, adversus Brutum et Cassium, quo vindicavit mortem patris adoptivi, ubi prius inter Pompeium et Caesarem depugnatum [pag. 64] fuerat. Unde invidiose exclamat Vergilius: Ergo inter sese paribus concurrere telis Romanas acies iterum videre Philippi. Nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro Aemathiam et latos Haemi pinguescere campos. Perusinum, adversus L. Antonium, triumviri fratrem. Quartum Siculum, contra Sextum Pompeium piraticam exercentem. Quintum Actiacum, contra Antonium et Cleopatram. Haec Ovidius recensuit lib. XV. Metamorphoseon: Illius auspiciis obsessae moenia pacem Victa petent Mutinae, Pharsalia sentiet illum, Aemathiique iterum remadescent caede Philippi, Et magnum Siculis nomen superabitur undis, Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae Non bene fixa cadet, frustraque erit illa minata, Servitura suo Capitolia nostra Canopo. Ex his quaedam pedestria fuerunt: ut Mutinense, Perusinum, Philippense: reliqua duo navalia, Siculum et Actiacum. . Nec defuerunt externa bella, ut Dalmaticum et Cantabricum. Quod sua pericula commemorat Augustus, hunc habet sensum: qui tot bellorum pericula evasit, quem fortuna tot discriminibus