19:73 73 1561 OCTOB. 74 egerit Blandrata et quam turpiter contra me mentitus sit apud principem. Quum autem existimem Balduinum, licet librum eius 5) non viderim, artificem esse religionis aut fidei Samaritanae, operae pretium fecisse te iudicio qui detexeris eius artes pessimas. Fortassis utuntur hoc homine in obtrudenda sua confessione Augustana. Dominus confirmet robur tuum, ut diu utilibus scriptionibus prodesse possis ecclesiae. Oremus sedulo Dominum ut benedicat rebus Galliae et infringat consilium Ahitophelis. Datus est nobis superioribus diebus vicinus omnium pessimus cardinalis Empsensis 6) factus Constantiensis episcopus. Hic exercebit nos abunde. Foederati nostri heri demum ingressi sunt iuridicam actionem cum Claronensibus.7) Fortassis extorquebunt se ex illa aut abrumpent eam pro sua libidine. Si intellexero legatos principis Sabaudiae vel in illis comitiis vel hic aliquid moliri, non ignorabitis: mature significabo. Bene vale. Dominus servet te nobis diu incolumem. Saluta symmystas et fratres, inprimis D. JRosetum, D. Budaeum et Ionvillaeus, Badium, Normandium et Crispinum. Tiguri 23. Octobris 1561. Salutant te symmystae et fratres mei. Tuus ex animo Bullingerus. 3584, KNOXFS CALVINO. Ex adventu reginae missa restituta quod proceres indulgentiae praetextu permittunt. Quaerit an Calvinus talem probet indulgentiam. (Autographon possidet v. 01. Feuillet de Conches Parisiis, edita est in Teulet, Pieces et documents relatifs a l'histoire d'Ecosse au 17e siecle. T. IL p. 12 sq. et in Opp. Knoxii Iat. et angi. ed. Laing T. vi. p. 133. Satis quidem humilis est Knoxii latinitas sed passim nobis editores textum male legisse videntur, ita quidem ut nos emendare eum in uno et altero loco ausi simus.) 5) imo Cassandri (N. 3555. 3579). 6) N. 3528. 7) Buchat VI. 381: A la diete de S. Jean on ne convint de rien sinon qu'on se rassembleroit a Einsiedlen le 28. d'Octobre, pour decider la question si les cinq cantons etaient obliges de repondre en droit a ceux de Glaris pour un fait connu . a Einsiedlen la question fut vivement debattuo de part et d'autre, mais les cantons desinteresses, n'ayant pas le pouvoir d'obliger les partis a se soumettre a leur decision se bornerent a leur proposer un nouveau plan d'accommodement qui fut pris ad referendum.