15:73 73 1554 MART. 74 (Ex autographo Cod. Genev. 109, fol. 42.) Reverendis in Christo patribus dominis Ioanni Calvino Guil. Farello et Petr. Vireto dominis suis plurimum colendis. Dominis ac praeceptoribus suis in Christo venerandis Io. Calvino, Guillelmo Farello et P. Vireto, Ioannes Garnerius humilis discipulus S. P. D. Paucis vobiscum agam, patres ac praeceptores venerandi. Obiter narrabo quae superiori Dominica (quae fuit 4 huius mensis Martii) facta sunt in nostra ecclesia. Illa die adfuit senatus in nostra concione una cum domino doctore Hembarbachio,l) primo et praecipuo concionatore huius civitatis. His habuit concionem latinam, quam ego gallice tandem interpretatus sum ecclesiae praesentibus illis. Haec in summa fuerunt tractata: primo quod Augustana confessio debeat ab omnibus recipi et iuxta illam per totam ipsorum ditionem doceri. Ad hoc respondi ipse in persona totius ecclesiae, me posse et velle illam confessionem recipere ad bonum sensum, modo bene intelligatur et interpretetur. * Deinde dt.2) quod magistratus velit nos omnes unum sentire et docere de sacramentis. Quid autem nos sentiamus aut doceamus de sacramentis (inquit ipse doctor Hembarbaus) paucis dicam : primo nos dicimus sacramenta esse signa gratiae, sigilla promissionum Dei et pignora remissionis peccatorum factae per Christum. Item quod sunt caeremoniae institutae a Christo in evangelio, quae consistunt in ipso usu contra quem sacramenta non sunt. Praeterea (inquit) noa negamus omnem transsubstantiationem contra papistas, et dicimus nullam mutationem fieri in symbolis, sed eadem perpetuo manere. Deinde negamus omnem localem exsistentiam corporis Christi. Interea docemus quod quicunque utitur hoc pane et vino in eucharistia iuxta institutionem Iesu Christi, quod his recipit verum corpus et sanguinem Christi. De modo autem quo recipimus, aut ipse Christus dat se nobis, non sumus multum anxii aut solliciti, nec volumus disputare de modo praesentiae: hoc nos ignoramus, praesertim quum humana ratio hoc non possit assequi. Nos dicimus cum virgine Maria: fiat mihi secundum verbum tuum, inhiantes illi verbo Domini: hoc est corpus meum, hic est calix novi testamenti ete* Ad haec ipse respondi, me libenter amplecti illa 4 epitheta sacramentorum, quod sint signa, sigilla, pignora et caeremoniae, deinde negare libenter transsubstantiationem et praesentiam localem imo etiam corporalem. Sed de modo quo datur aut recipitur Christus