11:73 1540 AUGUST. liatione coram nobiscum acturus, quam literis id expertus esses, praesertim quales tuae sunt. Vehementer ideo laboras ne videaris absque iusta causa in ecclesia turbas excitare: quasi ulla turbandae ecclesiae honesta causa obtendi possit. Demus non habitam fuisse tui rationem a fratribus quam oportuerat: an ideo tamen protinus ita tumultuari fas fuit? Dicesne fuisse spiritum Dei qui te impulerit ad denunciandum omnibus certamen? Neque haec dico exprobrandi causa: utinam passus fuisses me prorsus tacere. Verum dum omnes eos qui tua saltem opinione non satis aequos tibi se praebuerunt cum Satana coniungis, nimis certe stupidos arbitraris, si posse hoc silentio transmittere existimas. Dicis te indignatione fuisse percitum, ut Farellum et me traduceres, quoniam literis nostris effeceramus ne tibi fratres Neocomenses locum darent. Primum id vel abs te confictum est, vel falso ad te delatum: nihil enim unquam mihi in mentem venit tale scribere Neocomensibus. In literis Farelli quantum audio (nihil enim habeo praeter auditum) longe durius tractatus fuerat Michael quam tu. Quum ergo neque verbo neque facto unquam te laesissent, imo quum ne minima unquam offensiuncula te pupugissem, cuius humanitatis fuit me usque adeo atrociter lacerare? Quod si qua in re privato tuo commodo obstitissem, quam aliena tamen homine christiano illa ratio fuit, ut vindictae cupiditate inflammatus in illud turbulentum consilium prorumperes? Quum tibi semper antehac sine dubitatione fuissem frater, qui fieri potuit ut momento uno fierem haereticus, a cuius communione abhorreres? Scilicet hoc non est sacrosancto Dei nomine abuti. Negas aliud tibi superfuisse, nisi ut nos irreconciliabiles proclamares (hoc enim est tuum verbum) sed paulisper, quaeso, tecum reputa, quam te ridiculum facias, quem constat in media pace classicum cecinisse. Verum fac tibi datam a nobis aliquam occasionem: quid tamen sibi vult verbum illud quo uteris? Certe irreconciliabilis dicitur is quem quum modis omnibus placare studueris, non potueris tamen ad ullam partem aequitatis inflectere. Quando tam praefractam ac pertinacem duritiem in nobis unquam expertus es? De me quod conqueraris non habes: ego vero iustissimam rationem habeo, cur tecum expostulem, ut nihil dicam gravius. Neque tamen de ultione cogitavi: tantum abest ut facinus ullum hostile in te designaverim. De Farello velim scire, quam iniuriam tibi fecerit. Scripsit ne admitterentur ad ministerium, qui ecclecontulerat, deinde ut videtur denuo conditionem quaesivit im ditione Neocomensi. Hic vero spe deiectus, vel repulsam passus, ad Calvinum literas dedit partim de eius Farellique inimicitia querentes, partim reconciliationem ambientes. Quae tamen aetatem non tulerunt.