9:728 nihil est amplius a nobis requirendum. Quo fit ut abominer superstitionem, quam nonnulli excogitarunt, accedendi ad sanctos et sanctas, quasi patronos pro nobis apud Deum futuros. Confiteor tum universam bene vivendi regulam, tum etiam fidei instructionem plenissime tradi in sacra scriptura, cui sit nefas quidquam adiicere vel detrahere. Itaque detestor quidquid homines excogitarunt ut pro articulis fidei obtruderent, et conscientias suis legibus et statutis adstringerent. Atque adeo in genere repudio quidquid absque autoritate verbi Dei introductum est pro Dei cultu, cuiusmodi sunt omnes caeremoniae papisticae. Denique detestor tyrannicum illud iugum quo sunt oppressae miserae conscientiae, veluti legem de confessione auriculari, de caelibatu, et alia eiusmodi. Confiteor oportere ecclesiam gubernari a pastoribus quibus commissum est munus praedicandi verbi Dei et administrandorum sacramentorum: nec cuiquam licere hoc munus pro suo arbitrio usurpare, absque legitima electione, ut confusio vitetur. Quod si qui ad hoc onus vocati, non satis fideles se praestent in eo sustinendo, exauctorandos esse. Est autem omnis eorum potestas posita in eo ut ex verbo Dei regant populum ipsis commissum, ita ut Iesus Christus semper maneat supremus pastor, et solus ecclesiae suae dominus, et eius unius vox audiatur. Itaque papisticam illam hierarchiam, quam vocant, cxsecror ut diabolicam confusionem, idcirco stabilitam ut Deus ipse despiciatur, et christiana religio ludibriis et opprobriis sit exposita. Confiteor imbecillitatem nostram requirere ut ad praedicationem verbi adiiciantur sacramenta, tanquam sigilla quibus promissiones Dei in cordibus nostris obsignentur: et duo eiusmodi sacramenta a Christo esse ordinata, nempe baptismum et coenam Domini: ac prius quidem, ut nobis patefaciat aditum in ecclesiam Dei, alterum vero, ut in ea nos retineat. Quinque vero illa sacramenta a papistis excogitata, et in ipsorum cerebro primum nata, repudio. Quamvis autem sacramenta sint nobis pro arrhabone, quo reddamur securi de promissionibus Dei, tamen agnosco illa fore nobis inutilia, nisi spiritus sanctus illa in nobis redderet efficacia, tanquam instrumenta: ne fiducia nostra creaturis intenta a Deo seiungatur. Quin etiam confiteor sacramenta depravari et perverti, quum ad eum scopum non referuntur ut in Christo quaeramus quidquid ad nostram salutem requiritur, et quoties ad alium usum accommodantur quam ut omnem nostram fidem penitus in eo defigamus. Praeterea, quoniam adoptionis promissio ad posteritatem usque fidelium porrigitur, agnosco oportere fidelium infantes in cccle-