7:728 neque vim eius ullis locorum, aut temporum, aut personarum diligamus circumstantiis, sed hoc solum asserimus, nunquam esse electis inutile et otiosum, quoniam ipsorum animos Deo suo perfundere spiritu et fide donare placet, hancque esse viam qua nobis ad se swrumque beneficiorum communitatem aditum patere voluit, et animos nostros rerum corporearum specie ad coelestes subducere. Ex his itaque facile perspicimus nobis diligenter esse attendendum quid proprium sit hominis ministri, qui tantum plantare et rigare potest, et quid Dei, qui solus dat incrementum. Quemadmodum ergo non hominem solum et eius opus, sed etiam Deum cum ipsius opere nos in hoc ministerio contemplari oportet, ita necesse est duo nos verbi genera statuere: alterum quidem externum quod ministri ore enundatur, alterum vero internum quod ex solius Dei ore demanat. Quocirca, tametsi Paulus sermonem illum, cuius minister fuit et quo ex Christi mandato homines instituebat, non hominis sed Dei sermonem esse affirmet, nolumus tamen Pauli verba ita interpretari ut hunc externum sermonem illum proprie esse intelligamus quem alibi vivum efficacemque suapte vi atque natura et quovis ancipiti gladio acutiorem testatur, et quem Esaias in aeternum permanere concionatur, sed huius tantum vivi et efficacis Dei sermonis externam esse notam et signum ac veluti adumbratam quandam expressionem atque imaginem, qui suapte vi atque natura in sensus quidem incurrat externos corporis, internos vero animi permovere efficereque sensus non possit, nisi vivus ille Dei et efficax sermo, cuius est simulacrum, et divini spiritus magisterium accedat, inque hominum animos et corda influat at infundatur. Idem est de sacramentorum quoque sacris symbolis iudicium, quae, praeterquam quod cum Dei verbo coniuncta sunt semper (sine cuius nota nullam habere possunt sacramentorum rationem, quippe qua in eum finem consignentur, quasi in publicum usum principis moneta aut cera ipsius sigillo), hac nimirum sunt na-