7:727 727 PETRI VIRETI CONFESSIO DE MINISTERIO VERBI ET SACRAMENTORUM. Quum sola fides vera sit et certa Christianorum scientia, qua ad veram rerum divinarum cognitionem pervenire et veram consequi salutem homines possint, testeturque Paulus ex divini sermonis auditione eam oriri, atque hanc porro auditionem ex eiusdem divini sermonis annunciatione, minime dubium est quin huius causa ah optimo omnium parente Deo institutum sit ecclesiae ministerium, cuius quasi paedagogia et magisterio sese ad captum demittens humanae imbecillitatis, tanquam pueros omnium rerum divinarum rudes et ignaros, ad earum nos manuduceret cognitionem, in qua omnis nostra vertitur salus, eiusque nos faceret compotes. Quapropter hoc totum ministerium contineri circumscribique voluit divini sermonis annunciatione et sacramentorum administratione. Ergo quum Deus huius ministerii autor sit, ipsum fateor esse quidem efficax, non autem hominum ministrorum ratione atque opera, aut eorum quae ipsi afferre possunt, sed illius solius vi atque efficacia qui eius est autor, et eorum effector quae vi ipsius numinis perficiuntur, qui sui spiritus arcano afflatu corda movet ac intus perficit quod foris externo ministerio nunciat testatur que, idque libere, ubi, quando, per quos et in quibus ipsius bonitati visum fuerit, suo unius, non autem ministrorum arbitrio. Non est igitur quod quis talem somniet hic statim inter Deum et hominem nostrum individuam aliquam connexionem aut societatem et adhaesionem, perinde ac si Deus nihil sine ministri opera per se efficere possit, aut quasi suum necessario spiritum in os inspiret ministri, dum sacris dat operam, ipsius ministri ore in auditorum animos vicissim inspirandum una cum ipsius halitu corporeaque voce et verbo externo, aut quasi sua inspectabili et divina manu in aspectabilem et humanam manum sua dona effundat, aliis vicissim a ministro distribuenda et impedienda, sed hoc potius Deum per se efficere re vera quod illorum denunciat ministerio. Atque ideo, tametsi Deum fallacem esse negemus in hoc ministerio, nullas tamen ei leges imponimus,