7:726 Quae ego hic addidi non sic addidi ut his vestris loquutionibus adeo offendar, quum facile ex his meis intelligas quo sensu ego a vobis positas esse iudicem, sed volui perpendere omnino quid simpliciores, rudiores, suspiciosiores, contentiosiores offendere potuerit, ne fortassis, dum ego pro tollendis laboro suspicionibus, hisce propositis nutrirem magis. Quae utinam tandem cessent. Videor mihi videre vos idem sentire quod nos. Abhorrere utique ab his erroribus qui hactenus tolerari et dissimulari non potuerunt, utpote de corporali corporis Christi praesentia et humanitatis ipsius in ubiquitatem extensione, item ab alligatione gratiae ad sacramenta. In quibus duobus articulis, meo iudicio, omnis hactenus constitit controversia. Utinam ergo in loquutionibus etiam convenire possimus talibus, quae nihil veteris fermenti saperent, sed ad ecclesiae aedificationem essent appositae, ut non modo idem sentiremus sed et, iuxta quod apostolus monet, loqueremur. Dominus tribuat nobis spiritum suum, qui est unitatis et concordiae spiritus, ne afflictissimam alias ecclesiam nostris magis affligamus contentionibus. Amen.