7:725 725 CONSENSIO IN RE SACRAMENTARIA. 726 tiva, repraesentativa} non applicativa intelligere vos existimo. Decima et duodecima possunt eatenus quoque ferri, quatenus simul confitemini in sequentibus, decima tertia et sexta, sacramentis gratiam non alligari, ne illa exhibitio etiam electis videatur tantummodo in sacramentis contingere. In decima quinta dicitis, in coena se nobis communicare Christum, qui tamen perpetuo in nobis maneat. Ubi hoc unum pro declaratione addam, non tantum in coena se nobis communicare Christum, ut extra coenam in nobis maneat, sed et extra coenam, ut ad coenam eum afferamus et in coena in nobis maneat. Becte etiam ipsi adiicitis: sed quatenus sacramentis confirmatur et augescit fides ete. Decima sexta valde probatur quia multas alias exponit ipsa. Nec in reliquis quatuor quidquam desidero, sed iudico sanctas, pias, et sacris scripturis per omnia congruentes esse, et tam planas, ut si omnes hactenus sic loquuti essent, qui evangelium sunt professi, iam pridem exitiali hac caruissemus contentione.