9:724 aut evenire possit absque eius consilio ac providentia. Et quamvis Satan ac reprobi moliantur rerum omnium confusionem, ipsique adeo fideles suis peccatis rectum ordinem pervertant, Deum tamen agnosco, ut supremum omnium principem ac dominum, mala convertere in bonum: omnia denique velut habenis quibusdam secretis regere, et admirabili quadam ratione moderari, quam nos oportet cum omni animi submissione adorare, quoniam mente illam complecti non possumuia. Confiteor hominem conditum fuisse ad imaginem Dei, id est, praeditum plena integritate spiritus, voluntatis omniumque animae partium, facultatum ac sensuum : omnem autem nostram corruptionem et vitia quibus laboramus inde profluxisse quod Adam, communis omnium hominum pater, sua rebellione sese a Deo alienavit, et vitae bonorumque omnium fonte derelicto sese omnibus miseriis obnoxium fecit. Quo fit ut singuli nascamur originis peccato infecti, et ab ipso matris utero a Deo maledicti ac damnati, non propter alienum delictum duntaxat, sed propter improbitatem quae intra nos est tum quoque quum non apparet. Confiteor originis peccato comprehendi mentis caecitatem et cordis perversitatem, adeo ut penitus spoliati ac destituti simus iis quae ad vitam aeternam spectant, ipsaque adeo naturalia dona omnia sint in nobis depravata et contaminata. Quo fit ut nulla ad bene agendum cogitatione penitus moveamur. Itaque detestor eos qui nobis aliquid liberi arbitrii attribuunt, quo nos ipsos praeparemus ad recipiendam Dei gratiam, aut tanquam ex nobis cooperemur virtuti quae nobis donatur a spiritu sancto. Confiteor Iesum Christum datum esse nobis infinita Dei bonitate, quo remedio revocemur a morte in vitam, et recipiamus quidquid in Adamo nobis deperiit. Ac proinde eum qui est sapientia aeterna Dei patris, et unius cum eo essentiae, induisse nostram carnem, ita ut sit Deus et homo in una persona. Idcirco detestor omnes haereses huic principio contrarias, puta Marcionis, Manetis, Nestorii, Eutychetis, et similium, una cum deliriis quae Servetus et Schuenfeldius voluerunt instaurare. Quod attinet ad rationem adipiscendae salutis, confiteor Iesum Christum sua morte ac resurrectione cumulatissime perfecisse quidquid ad delendas nostras offensas requirebatur, ut nos Deo patri reconciliaret: et mortem ac Satanam superasse, ut ipsius victoriae fructum percipiamus: denique spiritum sanctum absque mensura accepisse, ut cuique ex suis ex eo largiatur ea mensura qua ipsi libuit.