7:724 Domini ad ipsius facere possemus commemorationem ? Ad quintam hoc adiicio, quod Christum una cum spiritualibus eius donis recipiant qui pie utantur et rite sacramentis. Nemo reiicit hoc, sic tamen ut postea ponitis, ut illa perceptio usui non sit alligata, quae, quum sit solius fidei, neque a sacramentis excludi potest, neque ad sacramenta alligari ete. Mede etiam mox quasi per explicationem adiicitis, ul illic nobis offertur, nempe fide et spiritu recipiendus et complectendus. Et hac ratione verax est Deus, qui, ut nobis in verbo promittit et in sacramentis significat fructum mortis filii sui se nobis per fidem semper exhibere velle, ita praestat eundem fructum omnibus, sive in sacramento, sive extra sacramentum, fide sumentibus. Et sic vera etiam est significatio et res ipsa signo respondet, sequente apud electos effectu, quum videlicet fruuntur bonis Christi quae ipsis per sacramenta significata fuerant. In sexta explicatis quomodo dicatis, per sacramenta nos Christi et spiritualium eius donorum fieri participes, quatenus scilicet non ad signa nuda, sed potius ad promissionem quae illic annexa est, respectum habeamus. Et quae sequuntur. Promissionem intelligo, quod quasi visibiliter nobis loquitur, se ita totum nostrum esse velle cum omnibus suis bonis. Per sacramenta ergo nos ad se invitat, se nobis offert, nos manu ducit quasi ad redemptionem nostram, quam si fide apprehendamus iam per fidem participes nos sui facit, et omnium spiritualium suorum donorum, non autem per sacramenta, nisi quatenus per illa nos ad horum donorum perceptionem invitat. Nec vos aliter intelligere, coniicere possum maxime octava propositione considerata. In nona inter alia instrumenta esse dicitis sacramenta quibus efficaciter, ubi visum sit, agat Dominus ete. Concedo, quatenus instrumenta significativa, admoni-