7:723 723 IOANNIS HALLER! ANIMADVERSIONES AD IO. CALVINI CONFESSIONEM MINISTRORUM GENEVENSIUM NOMINE SYNODO BERNENSI OBLATAM. In prima propositione ponitis: Quum in hunc finem sacramenta Dominus instituerit ut per ea gratiam suam nobis testetur atque obsignet, ut vera sint gratiae Dei testimonia et sigilla, vere nobis exhiberi oportet quod figurant Placet hic mihi quod dicitis, vere nobis exhiberi quod figurant, non, vere nobis exhibere. Colligo enim hinc mentem vestram non esse hanc, quod sacramenta vere verum corpus Christi exhibeant, quasi exhibendi et conferendi instrumenta, sed quod Dominus nobis per spiritum sanctum fide vere exhibeat quod sacramenta obsignant, testantur et figurant, nempe vitam habere in tradito corpore et fuso sanguine, ablutionem item peccatorum in morte Christi, quotquot credunt in eum. Ita sine dubio vere exhibetur fidelibus omnibus quod sacramenta figurant. Nec vos aliter intelligere ex posterioribus colligo propositionibus quibus gratiam, sive veram Ulam exhibitionem earum rerum quae sacramenta figurant, sacramentis non diligatis. Quia vero multi hactenus nos exhibitione hac vexarunt, et sub ea longe aliam statuerint exhibitionem quam vos statuere sentiam, visa fuit haec propositio dissimulanda potius quam perperam iudicantibus proponenda. Tertia propositio ut est vera, ita vos iudico etiam sentire de fine sacramentorum, non ut vi eorum aut per illa, tanquam instrumenta, Christo potiamur, sed eatenus quatenus significant, nobis repraesentant, obsignant, imo offerunt etiam, quasi visibiliter, Christum bonorum omnium fontem, ut Ulum fide comprehendentes beneficio mortis eius reconciliemur Deo, spiritu eius renovemur in vitae sanctitatem, iustitiam denique et salutem consequamur. In quarta nihil desidero, nam idem et nos docemus, nec etiam abhorremus ab hac loquutione, quod in coena primum locum obtineat corpus pro nobis crucifixum et sanguis in cruce fusus ete, quod scilicet fidelem et spiritualem attinet considerationem et contemplationem. Quomodo enim alias sacramentalem usum