9:722 Formula confessionis fidei cui se adstringere tenentur omnes studiosi publicae scholae coram rectore. Testor me amplecti ac retinere velle doctrinam fidei, ita ut est in huius ecclesiae catechismo comprehensa, et me subiicere disciplinae in hac ecclesia constitutae, neque adhaesurum aut assensurum ullis sectis quibus turbetur pax et concordia quam Deus hic stabilivit ex verbo suo. Utque ea res expressius etiam significetur, et omnibus subterfugiis aditus praecludatur, confiteor unum esse Deum in quo nos acquiescere oportet, ut eum colamus et adoremus, et in eo uno spem. omnem nostram collocemus. Quamvis autem is unius et simplicis sit essentiae, distinctus est nihilominus in tres personas. Quo fit ut detester omnes haereses damnatas prima synodo Nicena, itemque Ephesina et Chalcedonensi, una cum omnibus erroribus a Serveto et ipsius asseclis renovatis. Nam in hac simplicitate acquiesco, in unica Dei essentia esse patrem qui ab aeterno genuit verbum suum, et suum spiritum semper in sese habuit: et singulas istas personas ita habere sua idiomata peculiaria, ut deitas integra semper maneat. Item confiteor Deum creasse non tantum hunc mundum visibilem, id est coelum et terram et quidquid eis continetur, sed etiam spiritus invisibiles: quorum alii in Dei obedientia perstiterunt, alii suapte malitia in exitium sunt praecipitati. Quod autem ilii perseverarint, agnosco deberi gratuitae Dei electioni, qui perrexit eos diligere et sua bonitate complecti, hoc illis largiendo ut firmi ac constantes permanerent. Ac proinde exsecror errorem Manichaeorum, qui imaginati sunt diabolum natura malum esse et originem ac principium a se ipso ducere. Confiteor Deum ita semel creasse mundum ut sit perpetuus eius gubernator: adeo nt nihil fieri 46