7:722 XX. Quod si imaginatione nostra Christum pani et vino affigere fas non est, multo minus licet in pane eum adorare. Quanquam enim panis in symbolum et pignus, eius quam habemus cum Christo communicationis, nobis porrigitur, quia tamen signum est, non res ipsa, neque rem in se habet inclusam, idolum ex eo faciunt qui mentem suam in eum convertunt Christum adoraturi. Calvini opera. Voi VII.