7:721 721 IN RE SACRAMENTARIA. 722 XIX. Ac ne qua ambiguitas restet, quum in coelo quaerendum esse Christum dicimus, haec loquutio locorum distantiam nobis sonat et exprimit. Tametsi enim proprie 1) loquendo supra coelos locus non ebt, quia tamen corpus Christi, ut fert humani corporis natura, finitum est, et coelo 2) continetur, necesse est a nobis tanto locorum intervallo distare, quantum coelum abest a terra. 1) Ibidem legitur: philosophice. 2) coelo, ut loco. tbid.