8:720 punitur traditionem transgrediens, quam qui verbum Dei. Quinquagesimum octavum signum: Cmitemptus sanae doctrinae. . T ace, aiunt, ne loquaris in nomme Domini. Tempus Antichristi describitur, quo sanam doctrinam non sustinebunt (2. Timoth. 4). . Quinquagesimum nonum signum: Clausio libri. Tot sigillis clausus est Ubur Dei, ut non sit, qui intelligat. Sed agnus qui occisus est, eum nunc incipit aperire, teste Ioanne. Sexagesimum, ultimum, et omnium deterrimum signum: Bestia vincit sanctos et occidit eos (Dan. 7 et Apoc. 13). Imo sanguine sanctorum inebriatur (Apoc. 17 et 18). Sed audiet Daus clamorem animarum (Apoc. 6 et 7). Non solum sexaginta, sed plus quam sexcenta alia signa colliges, ex Ieroboam, Achab, Nabuchodonosor, Antiocho, et aliis impiis: ex bestiis illis in Babylone futuris, ex Chananaeorum, Aegyptiorum ac reliquorum omnium idolis et abominationibus, usque ad Sodommm et Gigantes, quae omnia sunt in Antichristo completa. Conclusio. Quisquis vere credit, papam esse Antichristum, vere quoque credet, papisticam trinitatem, paedobaptismum et alia papatus sacramenta esse doctrinas daemoniorum. O Christe Iesu, fili Dei, liberator clementissime, qui toties populum ab angustiis liberasti, libera nos miseros ab hac babylonica Antichristi captivitate, ab hypocrisi eius, tyrannide et idololatria. Amen.