7:720 quantum vero ad homines spectat, quisque pro fidei suae mensura accipit. XV. Quemadmodum autem nihilo plus infidelibus confert sacramentorum usus quam si abstinerent, imo ipsis tantum exitialis est, ita extra eorum usum fidelibus constat quae illic figuratur veritas. Sic baptismo abluta sunt Pauli peccata, quae iam prius abluta erant. Sic idem baptismus Cornelio fuit lavacrum regenerationis, qui tamen iam spiritu sancto donatus erat. Sic in coena se nobis communicat Christus, qui tamen perpetuo in nobis manet. x) Sed quatenus sacramentis confirmatur et augescit fides, confirmantur in nobis Dei dona, adeoque augescit quodammodo Christus in nobis et nob in ipso. XVI. Ad haec utilitas,2) quam ex sacramentis percipimus, ad tempus quo ea nobis administrantur restringi minime debet, perinde ac si signum visibile, dum in medium profertur, eodem secum momento gratiam Dei adveheret. Nam qui in prima infantia baptizati sunt, eos in pueritia, vel ineunte adolescentia, interdum etiam in senectute regenerat Deus. Ita baptismi utilitas ad totum vitae decursum patet, quia perpetuo viget quae illic continetur promissio. Et sacrae coenae usus, 3) qui in actu ipso propter incogitantiam vel tarditatem nostram parum prodest, fructum suum deinde profert. xVii. Praesertim vero tollenda est quaelibet localis1 praesentiae imaginatio. Nam quum hic signa in mundo sint, oculis cernantur, palpentur manibus, Christus non alibi quam in coelo, nec aliter quam mente et fidei intelligentia quaerendus est. Quare perversa et impia superstitio est, ipsum sub elementis huius mundi includere. xViii. Hoc modo non tantum refutatur papistarum commentum de transsubstantiatione, sed crassa omnia figmenta, 4) quae vel coelesti eius gloriae detrahunt, vel humanae naturae veritati minus sunt consentanea. Neque enim minus absurdum iudicamus Christum sub pane locare, vel cum pane copulare, quam panem transsubstantiare in eius corpus. 1) qui tamen et prius se nobis impertierat et perpetuo in nobis manet. Calv. in ex. tur ic. 2) Hic articulus m ex turic. ita incipit: Utilitas enim quam caett. 3) Hunc locum Calvinus ibidem sic correxit: Et fieri interdum potest u t s a c r a e c o e n a e u s u s . . . . p r o f e r a t . 4 ) Calv. addidit in ex, turicensi: atque futiles argutiae.