50:72 quoque est cognitu necessarium, Christum nobis ex fonte gratuitae Dei misericordiae prodiisse: utrumque diserte docet scriptura: iram patris, filii sacrificio fuisse placatam, et ideo filium expiandis hominum peccatis fuisse oblatum : quia Deus illorum misertus tali pignore receperit eos in gratiam. Summa haec sit, ubi est peccatum, illic esse iram Dei: non aliter igitur neque ante Deum nobis esse propitium quam ubi peccata nostra delet non imputando. Hoc beneficium quum nequeant apprehendere nostrae conscientiae, nisi intercedente Christi sacrificio: in illo Paulus non abs re statuit principium et causam reconciliationis, nostri respectu. Et deposuit in nobis. Iterum repetit perferendae ad nos huius gratiae datum esse mandatum evangelii ministris. Obiici enim poterat: Ubi nunc Christus inter Deum et nos pacificator? quam procul a nobis habitat? Dicit ergo, sicuti semel passus est, ita quotidie passionis suae fructum nobis offerre per evangelium, quod exstare voluit in mundo, tanquam firmas et authenticas tabulas pacificationis semel peractae. Ministrorum ergo partes sunt, fructum mortis Christi nobis applicare, ut ita loquar. Sed ne quis magicam applicationem somniet, qualem papistae comminiscuntur: notandum diligenter quod proxime subiicit, totum id consistere in praedicatione evangelii. Papa enim cum suis sacrificis hoc colore praetexit totam illam impiam et exsecrandam nundinationem, quam de animarum salute exercent. Instruxit nos, inquiunt, Dominus mandato et potestate remittendi peccata : fateor, si legatione hac fungantur, cuius Paulus meminit. Porro absolutio, qua utuntur in papatu, prorsus est magica: deinde veniam peccatorum includunt in plumbo et membrana, vel commentitiis et frivolis superstitionibus alligant. Quid haec omnia simile habent cum Christi instituto? Tum ergo nos in Dei gratiam rite et ordine restituunt ecclesiae ministri, quum per evangelium nobis testes sunt de reconciliata nobis Dei gratia. Hoc testimonio sublato, nihil restat praeter meram imposturam. Cave igitur, extra evangelium vel minimam fiduciae tuae guttam colloces. Non nego quidem, sacramentis etiam Christi gratiam nobis applicari, illicque nostram cum Deo reconciliationem conscientiis nostris sanciri. Sed quia sacramentis insculptum est evangelii testimonium, non sunt per se neque seorsum aestimanda, sed cum evangelio coniungi debent, cuius sunt appendices. Denique hac conditione legati sunt ministri ecclesiae, ad beneficium reconciliationis testandum et publicandum, si ex evangelio tanquam ex legitimis tabulis loquantur. 20. Tanquam Deo exhortante. Hoc ad fidem legationi adstruendam non' parum valet: imo penitus necessarium est. Quis enim hominis testimonio acquiescat de aeterna sua salute? Maior res est quam ut hominum pollicitatione contenti esse