49:72 factionibus redimere docent: a qua Paulus argumentum petit ad gratuitum iustitiae donum asserendum. Quomodo enim illis cum Paulo conveniet? Aiunt illi, operibus satisfaciendum Dei iustitiae, quo peccatorum veniam impetremus. Contra hic ratiocinatur, iustitiam fidei gratuitam esse ac sine operibus, quoniam a peccatorum remissione pendeat. Vitiosa certe esset ratiocinatio, si qua in remissione peccatorum opera intercederent. Nec minus iisdem prophetae verbis ineptiae Scholasticorum dissipantur de dimidia remissione. Culpa remissa, poenam retineri a Deo nugantur: propheta autem clamat, non tecta modo peccata esse, hoc ess, in conspectu Dei sublata: sed etiam addit, non imputari. Quomodo conveniat, Deum poenam eorum exposcere quae non imputet? Manet ergo salva nobis pulcherrima sententia, iustificari fide, qui gratuita peccatorum remissione coram Deo purgatus sit. Praeterea hinc gratuitae iustitiae perpetua in totam vitam duratio colligi potest. Nam quum David, diuturno conscientiae suae cruciatu fatigatus, in hanc vocem erumpat, de experientia certe sua loquitur. Atqui iam per annos complures Deum coluerat. Ergo post magnos progressus tandem expertus miseros esse omnes qui ad Dei tribunal vocantur: non aliam obtinendae beatitudinis viam esse clamat quam si Dominus nos in gratiam recipiat, peccata non imputando. Ita probe refellitur eorum commentum, qui fidei iustitiam non nisi initiale esse nugantur, ut deinde fideles operibus possessionem iustitiae retineant, quam nullis meritis adepti sunt. Quod autem opera interdum dicuntur in iustitiam imputari, et aliae quoque beatitudines recensentur, nihil de Pauli sententia detrahit. Refert Psalmus (106, 30), imputatum esse Phinees sacerdoti Domini in iustitiam, quod, sumpto de scortatore et meretrice supplicio, vindicarit opprobrium Israelis. Nempe hominem audimus facinus iustum edidisse: sed uno facto personam non iustificari scimus. Requiritur enim perfecta et numeris suis omnibus consummata obedientia, ut sonat promissio: Qui fecerit haec, vivet in ipsis. Quomodo ergo imputatur illi haec ultio in iustitiam ? Certe iustificatum prius esse Dei gratia oportuit. Qui enim iam Christi iustitia sunt induti, ii non sibi modo propitium habent Deum, sed operibus quoque suis: quorum maculae et naevi Christi puritate obteguntur ne in rationem veniant: unde nullis sordibus infecta opera iusta reputantur: non aliter quam eiusmodi indulgentia placere Deo quodlibet humanum opus palam est. Quod si fidei iustitia unica causa est cigr iusta opera habeantur : vide quam insulse arguant, quia iustitia operibus tribuatur, non solius esse fidei iustitiam. Ego autem invictum argumentum oppono contra, iniustitiae damnatum iri opera omnia, nisi sola fide homo iustificetur. Simile est de beatitudine: pronuntiantur beati qui timent Dominum, qui ambulant