31:72 beneficia: quibus testatur bonitatem suam communiter piis omnibus semper expositam fore, ideoque additur ratio laetitiae, quia Dominus eos proteget. Nam quoties uni ex fidelibus se beneficum ostendit, statuere debent (ut diximus) eundem erga se fore. Porro docet hic locus, non aliunde quam ex Dei praesidio nasci verum gaudium: quia licet mille mortibus simus expositi, abunde nobis sufficere hoc debet, protegi nos Dei manu. Sed hoc fiet si nos inanes mundi umbrae non decipiant, ut sub illis delitescamus. Hoc etiam notandum est, quod in Deo sperantes dicit nomen eius diligere. Nec enim fieri potest quin suavis sit Dei memoria, nosque solide oblectet: imo rapiat in amorem sui postquam ipse nobis suae bonitatis gustum praebuit. Sicuti rursum omnes increduli sepultum vellent Dei nomen, eiusque memoriam cum horrore fugiunt. 13. (Quia tu benedices.) Confirmat superiorem sententiam, quod scilicet ex sua persona commune documentum fidei sumpturi sint omnes Dei servi, quia ab uno exemplo iudicium de perpetua erga omnes pios gratia fieri velit. Atque iterum admonet non aliud esse legitimum gaudium, nisi quod ex sensu paternae Dei benevolentiae concipitur. Benedicendi verbum Hebraeis (quuin de hominibus fit sermo) bene precari significat: quum vero ad Deum refertur, tantundem valet ac bene fortunare (ut loquuntur) vel bonis omnibus cumulare. Nam quia efficax est favor Dei, benedictio eius bonorum omnium affluentiam ex se producit. Nomen iusti, non ad unum hominem restringitur, sed indefinite omnes Dei cultores significat. Caeterum, iustos vocat scriptura, non qui tales operum meritis censentur, sed qui ad iustitiam aspirant: quia postquam Dominus eos favore suo complexus est peccata non imputando, rectum studium pro iustitiae perfectione illis fert acceptum. Eodem pertinet quod sequitur, Goronabis eos gratuito favore vel beneplacito tanquam scuto: intelligit enim probe fore undique munitos fideles: quia nulla ex parte illis deerit gratia, quae et invictum est propugnaculum, et certam secum salutem affert. Quanquam autem coronandi verbum quo utitur, saepe ornatum vel decus Hebraeis notat: quia tamen additur similitudo scuti, non dubito quin metaphorice pro munire vel circumdare sumatur. Sensus ergo est, quantumvis magna et varia pericula iustos obsideant, Deo tamen propitio salvos foro.