30:72 sed quam Saulis superbia non recipiebat. Hinc discunto, qui ad summos honores evecti sunt, cavere ne sua arrogantia reiiciant sibi vel ab ignaris vel abiectae conditionis hominibus factas admonitiones: nam certum est inde maximam partem corruptelarum in iudiciis contingere, quum superbia et arrogantia iudices sic excaecantur, ut miserorum hominum querelas vel admonitiones non audiant. Deinceps vero dicitur populus, etiam iure iurando Saulis exsecrationi contrario, affirmasse Ionathanum minime moriturum. Hactenus magnam huius populi obedientiam audivimus, imo potius stuporem quendam, quo factum est, ut nemo ex toto populo respondere Sauli sit ausus. At quum Ionathanum de vita periclitari animadvertit, remque istam a Saule serio agi, tum sese aperte regis conatibus opposuit, Ionathanumque non esse moriturum iuramento confirmavit. Profecto minime dubium est quin Deo impellente populus ita sese iuramento adstrinxerit ad Ionathanum morti eripiendum, ut Saul arrogantiae suae poenas daret: ut si forte iuramentum suum locum habere vellet, contrario iuramento impediretur, populusque multitudine vinceret. Nempe ut dicerent se omnes iurasse, ac proinde non posse in ipsius sententiam descendere: quod solus ipse nihil ad illos omnes posset: atque ita provideretur Ionathano ne vita mulctaretur. Porro quaeri potest, rectene fecerit populus iuramento contrario Saulis iuramentum oppugnans. Ad quam quaestionem respondendum est, in rebus divinis homines caecutire: ac proinde oportere illos quum de arcanis Dei consiliis agitur, ori suo digitum apponere, et iis contentos esse quae nobis Deus verbo suo patefacit. Nam quum Deus admirabili quodam consilio suo istiusmodi quaedam exempla ad nostram instructionem edidit, non ideo tamen sequitur homines ea facientes non deflectere a recto tramite, licet eorum opera Deus ad suum implendum consilium usus sit. Verum tamen lex Domini semper integra et illibata manet: quamobrem istiusmodi quaestiones relinquendae sunt tanquam vanae et inutiles, imo et impiae, si quis illis ad effugia quaerenda velit abuti rectene an male populus fecerit. Sufficiat nobis Deum ea ratione voluisse Ionathanum eripi mortis periculo, quum iam iam morti destinatus sepulcro imminere videretur, ut Saulis tyrannis eo modo puniretur. Caeterum populus causam speciosam adiicit, Ionathanum fecisse salutem magnam in Israele, et cum Deo esse illo die operatum. Quibus verbis indicat populus in Deum ipsum iniuriam redundaturam, si in eum, cuius opera esset usus ad salutem populo adferendam, saeviretur. Sane saepe quidem accidit, ut res magnas quidam gerant, et memoria dignas, qui