19:72 avec plusieurs blesses: de nostre part il y a eu troys murtris et aultant de blesses qui sont sans dangier graces au Seigneur. 3583. BULLINGERUS CALVINO. Bezae narrationem legit et probat. Molimina Germanorum circa Augustanam Gallis obtrudendam notat. Emserum episcopum creatum nunciat. De Blandrata Badzivilio scripsit. (Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 129, olim Epp. Tom. 30, fol. 414. . Simler. Vol. 102.) Clarissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae fidelissimo pastori domino suo colendo et fratri longe carissimo. Genff. S. D. Non licuit rescribere per syndicum vestrum, virum sane ornatissimum, quia detinebar adhuc negotiis nostrae synodi. Quinimo cogor etiam nunc esse brevis. Verum conducit hoc tibi occupation utilioribus rebus quam prolixis meis legendis literis. Exemplar literarum Bezae *) accepi et pro eo ingentes ago gratias, maximas vero Deo nostro gratias ago pro singulari sua gratia qua dignatur Galliam. Intelligis ex illis actionibus quid moliantur crassi illi Lutherani et quousque provexerint in Gallia suam illam Augustanam confessionem, quam quum papistae ferre possint qualis sit apparet. Non frustra nuper me copiosius ea de re scripsisse deprehendis.2) Audiuntur adhuc thrasonum voces: Brevi recipietur nostra confessio in Gallia, eiicietur Calvinismus. Proinde vigilandum arbitror. Qua de re scripsi et ad Martyrem. Video perversos illos homines malle cum papistis hac in causa facere quam nobiscum. Narrationem istam D. Bezae communicavi D. Blaurero, communicabo et cum Hallero. Pro exemplaribus eorum quae misisti in Poloniam ago gratias, ac ea hic remitto.3) In eandem sententiam scripsi et ego, ac gaudeo ex uno spiritu eadem nos loqui. Prolixius tamen principi 4) exposui quae hic 3583.1) Ultima, quam quidem legere posuerat, nobis fuit N. 3548. 2) N. 3549. 3) N. 3559 et seqq. 4) Madzivilio.