15:72 Collegam7) admonui ut scriberet. Spero eum facturum. Hic8) habet aliqua tecum conferre. Si idoneus inveniatur, prudens et pius, citra metum speramus successum favente Christo qui totum negotium dirigat. Collega, ut dicitur, non multo prudentior rediit quam accesserat. Summa: pacem volumus, bellum male coeptum: cuius priores progressus pessimum habuerunt exitum. Confertur omnibus iussis et mandatis Christi a quibus abstinendum veluti a tam iniquo bello.9) Sed sunt omnia in manu Domini qui opus suum perficiet. Orbanum negotium10) videtur in meliore spe esse. Fieret facile, nisi tanta laboraremus invidia. Si vinctus vellet amicis et fratribus nuncium remittere, omnia bene haberent, nunc omnia perdit, dum salutem curat, idque cum fructu omnium: sed qui faventem habet Christum omnia facile potest contemnere. Anglia fertur rursus missam amandasse. Hispanos bis mille caesos et reginam nubere viro primario inter Anglos:11) sed vix credo tam impiam sobolem posse ad meliora trahi. Quod scribit Bullingerus conari a Lasco utinam tandem perficiatur: nam audio a Dano male exceptos ex Anglia profugos pios idque ratione episco.12) qui verbo Luteri arrodunt. Deus omnia componat et tibi plus quietis et pacis largiatur, ut plenius incumbas sacris tractandis. Tale quam optime. Christus faxit ut diutius ac plenius ecclesiis servias. Omnes te salutant. Iube quaeso omnes salvos esse. Neocomi 8. Martii 1554. Tuus totus Farellus. 1924. GARNERIUS CALVINO FARELLO ET VIRETO. Narrat quid nuper Marbachius senatus Argentoratensis orator coram concione circa sacramenta ab ipso postulaverit et quid ipse responderit. 7) Libertetum. Etiam haec nos fugiunt. 8) tabellarius. 9) Haec omnia certissime et accuratissime descripta Farelli manum produnt logices legum minime curiosam. 10) Cf. 1920. 11) An de Lor d Courteney earl ofDevonshire loquitur? 12) Lege: episcoporum, scil. Paulus Noviomagus concionator aulicus, eiusque collega Henricus Buscoducensis qui auctores fuerunt ut Lascus solum vertere cogeretur. Qui tum patriam novam sibi et suis exsuiibus quaerebat.