10.1:72 Inter se mutuam ac vere christianam concordiam so vento. Alii alios inter docendum nullo modo lacessunto. Si quid controversiae incident, ad scholae Rectorem [pag. 12] referimto, et christiane causam suam agunto. Is nisi statim componere litem potuerit, ad ministrorum collegium referto, qui suam autoritatem interponant. DE LUDIMAGISTRO. Ludimagister ita uti diximus eligitor ac confirmator, pietatis perspectae et doctrinae saltem mediocris, ac quidem in primis natura leni praeditus, et minime asperis moribus, ut omnibus scholasticis exemplo vitae praeire et sui muneris molestias moderate sustinere possit. Eius munus esto, praeter ordinariam suae classis procurationem, in collegarum mores ac diligentiam inspicere, cessantes excitare, omnes officii admonere, publicis in aula communi castigationibus praeesse, curare denique ut tempestive quoties opus erit campana pulsetur, et singula auditoria munda et nitida appareant. Eo inconsulto nihil prorsus novi tentare hypodidascalis fas esto. Is vero de omnibus quae inciderint ad Rectorem referto. DE SCHOLASTICIS GYMNASII. Ludimagister et hypodidascali scholasticos omnes privatae scholae in quatuor partes, non pro classium ratione, sed pro regionum urbis situ distribuunto. Singulas in suo catalogo annotanto, et eum catalogum totidem hypodidascalis tradunto: deinde sua cuique templo pars scholasticorum pro viciniae ratione assignator. [pag. 13] In singulis templis ex amplissimi Senatus autoritate suus scholasticis locus constituitur: eumque cuiquam alii occupare nefas esto. Singuli scholastici diebus Mercurii mane, Dominicis autem mane, et hora Catechismi, itemque pomeridiana concione, mature in suum quisque