7:719 719 CONSENSIO 720 qui plantat aut rigat nihil esse, sed unum Deum esse qui dat incrementum, ita et de sacramentis dicendum est, ea nihil esse, quia nihil profutura sint, nisi Deus in solidum omnia efficiat. Instrumenta 1) quidem sunt, quibus efficaciter, ubi visum est, agit Deus, sed ita ut totum salutis nostrae opus ipsi uni acceptum ferri debeat. X. Constituimus ergo unum esse Christum qui vere intus baptizat, qui nos in coena facit sui participes, qui denique implet quod figurant sacramenta; et uti quidem his adminiculis, ut totus effectus penes eius spiritum resideat. XI. Sic interdum sacramenta vocantur sigilla, dicuntur fidem alere confirmare promovere, et tamen solus spiritus proprie est sigillum et idem fidei inchoator est et perfector. Nam haec omnia sacramentorum attributa inferiore loco subsidunt, ut ne minima quidem salutis nostrae portio ab unico autore ad creaturas 2) transferatur. XII. Praeterea sedulo docemus, Deum non promiscue vim suam exserere in omnibus qui sacramenta recipiunt, sed tantum in electis. Nam quemadmodum non alios in fidem illuminat quam quos praeordinavit ad vitam, ita arcana peculiari que spiritus sui virtute efficit ut sacramenta illis solis exhibeant quod offerunt. s) XIII. Hac doctrina avertitur illud sophistarum commentum quod docet sacramenta novae legis conferre gratiam omnibus non ponentibus obicem peccati mortalis. Praeterquam enim quod in sacramentis nihil nisi fide percipitur, tenendum quoque est, minime alligatam ipsis esse Dei gratiam, ut quisquis * signum habet re etiam potiatur. Nam reprobis peraeque ac electis signa administrantur: veritas autem signorum ad hos solos pervenit. xiV. Certum quidem est offerri communiter omnibus Christum cum suis donis, nec hominum infidelitate labefactari Dei veritatem, quin semper vim suam retineant sacramenta: sed non omnes recipiendi sunt capaces. Itaque ex Dei parte nihil mutatur: 1) Huic vocabulo Calvinus in ex. tunc. vocem: organa subiecit 2) creaturas vel elementa. Calv. in exempt tunc. 3) Ex. tunc. corrigit: ita arcana spiritus sui virtute efficit ut percipiant quod offerunt sacramenta.