8:718 moventur. Sanctos altissimos hic pugnaturos ais Daniel. Tricesimum primum signum: Quod cornu illud romanum destruendum loqueretur grandia, ut legimus apud eundem Danielem. Tricesimum secundum: Quod mutaret tempora et leges ex parte Dei. Ibidem. Tricesimum tertium: Quod terram sibi suisque divideret, et insigne palatium aedificaret in loco sancto. Ibidem. Tricesimum quartum: Quod Deum patrum suorum non intelligeret, et per sua sophismata veritatem prosterneret. Ibidem. Tricesimum quintum: Quod per ipsum sit ablata iugis oblatio, continua Christi communicatio, teste eodem Daniele. Tricesimumsextum: Quod in coelestibus, terrestribus et infernalibus potestatem habeat, claves putei abyssi, infernalisque daemonis potestatem {Apoc. 9 et 13). Tricesimum septimum signum: Ecce hic, ecce illic. Hic indulgentia, illic remissio. Hic locus et ille sanctificatur. Ecce in deserto est sacellum sanctum, in penetralibus est cadaver. Tricesimum octavum signum: Verae iustitiae tandem eruditio, dicto cap. Dan. 12. Nunc videmus homines intelligere, quae sit illa Christi fides iustificans, quae nunquam est in baptismo cognita. Tricesimum nonum signum: Qui iustitiam hanc docent, sunt lucernae, ut splendor firmamenti. Ibid. Quadragesimum signum: Nunc vere docentur ad vitam aeternam expergiscere homines, qui antea dormiebant in pulvere terrae, ut ibidem ait Daniel. Praesens nunc datur vita aeterna, quae Antichristi saeculo nesciebatur. Quadragesimum primum signum: Homa declaratur esse Babylon, ut multis est iam ostensum. Quadragesimum secundum signum: Quod in Babylone [pag. 669] sedet coronata bestia, purpurata, eu auro plena {Apoc. 17). Quadragesimum tertium: Quod in ea est regnum super reges terrae. Ibidem. Quadragesimum quartum: Quod eius veneficiis et scortationibus errant gentes {Apoc. 18). Quadragesimum quintum: Quod mercatores terrae undique ad eam navigant. Ibidem. Quadragesimum sextum: Quod ibi est mercatura et negotiatio animarum, hominum, et aliarum omnium rerum desiderabilium. Ibidem. Quadragesimumseptimum: Quod defectiomaxima fuit, quando coepit bestiae regnum. Tunc defecit ecclesia, defecit imperium a Boma. Tunc fuit defectio a vera fide Christi, subortis tribus diis {2. Thess. 2). Quadragesimum octavum signum: Adoratio bestiae et imaginum, quam quotidie videmus {Ap. 13). Pastor et idolum dicitur apud Zachariam: quia ipse ador atur, et idola nos adorare facit.