7:718 catio, necesse est ut effectus vel res ipsa signo respondeat. Vi. Quod autem per sacramenta dicimus nos fieri Christi et spiritualium eius donorum participes, in eo non ad signa nuda, sed potius ad promissionem, quae illis adnexa est, respectum habemus. 1) Quatenus ergo in promissione illic oblata proficit nostra fides, eatenus ista vis et efficacia, quam dicimus, se exserit. Ita materia aquae aut panis aut vini Christum nequaquam nobis offert, nec spiritualium eius donorum compotes nos facit, sed promissio magis spectanda est, cuius partes sunt nos recta fidei via ad Christum ducere. Vii. Hic concidit papistarum error qui in elementis obstupescunt, et illis affigunt salutis suae fiduciam, quum sacramenta a Christo separata nihil sint quam inanes larvae, et in ipsis omnibus haec vox clare personet, non alibi quam in solo Christo haerendum, nec aliunde petendam esse salutis gratiam. Viii. Praeterea si quid boni per sacramenta nobis confertur, id non fit propria eorum virtute, etiamsi promissionem, qua insigniuntur, comprehendas. Deus enim solus est qui spiritu suo agit; et quod sacramentorum ministerio utitur, in eo neque vim illis suam infundit, nec spiritus sui efficaciae quidquam derogat : sed pro ruditatis nostrae captu ea tanquam adminicula sic adhibet, ut tota agendi facultas maneat penes ipsum solum. IX. Itaque, quemadmodum Paulus admonet, eum 1) Ex. turic. initium huius articuli sic mutatum exhibet: N e q u e enim a d s i g n a n u d a . . . . r e s p i c e r e convenit